Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 514


3. Praeterea, Abraham, ut legitur Gen. 18, tres viros, qui Angeli erant, ut dicit
Augustinus, adoravit adoratione latriae. Ergo videtur quod
et aliis sanctis latria exhiberi possit.
SED CONTRA est quod legitur Act. 14 de Paulo et Barnaba: qui prohibuerunt
illos qui eis sacrificare volebant: et in Esther 13, legitur de Mardochaeo quod
noluit adorare Aman, ne honorem Dei videretur transferre ad homines.
Quaestiuncula VI
1. Ulterius. VIDETUR quod sine peccato alicui creaturae possit latria exhiberi.
Legitur enim Apoc. ult., quod Ioannes voluit Angelum adorare, et prohibitus est
ab eo. Non autem prohibuisset, si eum dulia adorare voluisset, quia haec
Angelis sanctis debetur. Ergo volebat eum adorare latria: et ita hoc potest fieri
sine peccato, ut videtur.
2. Praeterea, opus secundum intentionem iudicatur. Sed aliquis adorans
Angelum, qui in forma Christi apparet, habet intentionem bonam, credens
ipsum esse Christum. Ergo adorando non peccat.
3. Praeterea, aliquis adorat hostiam non consecratam adoratione latriae, credens
ipsam esse consecratam; et non peccat, quia ignorantia facti excusat eum; sed tamen
idolatria est; quia Decretalis
dicit, quod sacerdos qui non consecrat, et fingit se consecrare, facit populum idolatrare.
Ergo videtur quod homo possit creaturae latriam exhibere sine peccato.
SED CONTRA, si aliquis hoc quod debet temporali domino in recognitionem
dominii, alteri exhiberet, reus esset infidelitatis apud ipsum. Ergo multo
amplius peccat, si cultum Deo debitum creaturae impendat.
Quaestiuncula VII
1. Ulterius. VIDETUR quod si creaturae exhibeatur, univoce dicatur cum ea quae
exhibetur Deo. Materia enim non diversificat speciem. Sed cultus exhibitus Deo
et creaturae non differt, ut videtur, nisi materialiter. Ergo non differt secundum
speciem, et ita dicitur univoce.
2. Praeterea, beatitudo univoce dicitur, quamvis a quibusdam quaeratur ubi est,
scilicet in Deo, a quibusdam ubi non est, scilicet in divitiis. Igitur similiter latria
dicetur univoce, sive exhibeatur cui est exhibenda, sive cui non est exhibenda.
3. Praeterea, omnis cultus Deo debitus est latria. Sed idolatria est cultus Deo
debitus, idolo exhibitus. Ergo est latria; et sic idem quod prius.
SED CONTRA, idem univoce sumptum non potest esse virtus et vitium. Sed latria
quae Deo exhibetur, est virtus; quae autem creaturae, est vitium. Ergo non dicitur
univoce.
Praeterea, Deus non univoce dicitur de Deo vero et idolo. Sed uterque movetur ex
Divinitate eius cui latriam exhibet. Ergo videtur quod nec latria univoce dicatur.

Torna all'inizio