Dominicus Bandinus: Liber Inferni

Pag 128


Miror ergo demenciam nostram quod tantopere c.88r.a
amamus rem fugacissimam: corpus loquor, timemusque
mori cum nulla virtus, nobilitas vel potencia
effugere possit mortem. Erigamus igitur animum
ad eterna celestia, dico splendida et perfecta,
cupiamusque mori et esse cum Christo inter illa
versante cum tanta gloria tantaque gaudii plenitudine,
quod nullus intellectus hominum capax sit. Sed
diceret forsan quisquam: " Quid delirando scribis,cum
cernamus omne animal cornu et calce, unguibus ac
dentibus devitare perniciem?" . Respondeo nichil esse
quod, in quantum naturaliter agat, nullis extra cogentibus,
intencionem reiciat substinendi et interitum
amplexetur, sed modo non agimus de naturali, sed racionali
censura anime cui debet amor naturalis sibici.
Non enim in animalibus manendi cupiditas ex anime
voluntatibus, verum ex nature principiis venit; nam
sepe mortem cogentibus causis, quam natura reformidat,
voluntas amplectitur. Nec me fallit quod Deus dedit
rebus omnibus hunc ferventissimum appetitum, ut
quoad possint naturaliter manere desiderent.

1



5




10




15




20
Torna all'inizio