Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 150

Tomus I


fiducia, nec non de fide mentita, eo quod
contra nos et Imperium ipsis assistere promisisset,
publicis vocibus arguebant. Et quia
iuxta petitiones eorum occasione praedicta, juste
nos excommunicare non poterat, impedimenta
clandestina nostris processibus undique
praeparavit, literas et legatos per Imperium,
et ubique per orbem, ut quoscunque a
fide et devotione nostra seduceret, destinando:
non poterat tamen nostrorum fidelium
fides, et amicorum adfectio, conscientiam
nostram latere nolentes, adhuc vinci
a malo, sed in bono malum vincere
cupientes, solennes nuncios nostros B. venerabilem
Panormitanensem Episcopum,
Florentinum et Reginum Episcopos, magistrum
Thadaeum de Suessa, magnae Curiae
nostrae judicem, et R. Porcastrellum,
capellanos dilectos, nostros fideles, ad
sedem Apostolicam duximus destinandos. Quibus
oblata sibi per nos ex parte nostra
devotione omnimoda, et unione tractata contra
haereticam pravitatem, et pro Ecclesiastica
libertate, de reformandis Ecclesiae, et
Imperii iuribus, diutius inter nos et Ecclesiam
expetita, summus pontifex, de praesentium
fratrum suorum consilio, legatione nostra

Torna all'inizio