Gregorius de Catino: Chronicon Farfense

Pag 278


impendere cupit proprietatibus, licitu meo faciat. quid plura ? Omnipotens
incolumes vos custodiat. Taxionis Rogerius miles acerrimus + [manu sua
crucem depinxit. + Lioto filius Fusconis. + Dardanus. + Rogerius
dapifer. + Algerius. + Gentilis grandinatus, testes. + Guido notarius
iussione suprascripti comitis scripsi.]
Atto comes dedit in hoc monasterio et Beraldo abbati medietatem
unius ecclesię Sancti Martini de Morro cum omnibus pertinentiis
eiusdem medietatis. domnus autem Beraldus abbas
concessit Berardo filio Rustici de Crescentio et eius coniugi Agnę
eorumque filiis legitimis et nepotibus casales .XII. sicut olim prędictus
Rusticus detinuit suis manibus et suis dedit equitibus infra
castrum Currisem et castrum Bricti et castrum Nerulę: a primo
latere tenimentum castri Currisii, a secundo aqua Currisii, a tertio
aqua Carbulani, a quarto Fons Marmoreus et tenimentum castri
Nerulę, pensione denariorum .XII. pro quibus rebus ipse Berardus
iuravit fidelitatem in hoc monasterio et prędicto abbati, et
spopondit firmissime quod nec ipse nec filius eius qui castrum
Nerulę retineret, acciperent alium seniorem nisi abbatem huius
monasterii in perpetuum, et cum aliquo inimico huius ecclesię
numquam facerent finem neque pacem sine domno abbate, et
sicut alia castella, idest Fara vel Tribucum vel Buccinianum, permanerent
in dominio et hominio prędicti abbatis et successorum
eius atque huius monasterii. et si forte per bonam fidem et
sine fraude vel malo ingenio ita non observaverint, ipse Berardus
et filius eius qui castrum Nerulę retineret, componant huic monasterio
et domno abbati vel eius successoribus ut sine aliqua contentione
ipsum castrum Nerulę veniat in possessionem huius
cęnobii et domni abbatis vel eius successorum. quod factum et
diffinitum est omni congregatione consentiente. quidam Benedictus
prior ecclesię Sancti Martini super Vallem Transaquanam
suscepit a domno abbate Beraldo ecclesiam Sancti Rufini de vocabulo
Ratino cum omnibus eius pertinentiis ad meliorandum,
ab anno millesimo .CXIII. usque ad triginta annorum expletionem,

Torna all'inizio