inferius iussimus insigniri. signum domni Ottonis invictissimi imperatoris 
augusti. Heribertus cancellarius vice Petri Cumani episcopi notavi. Datum 
.II. idus martii, anno dominicę incarnationis .DCCCCXCVIII., indictione .XI., 
anno autem tertii Ottonis regnantis .XV., imperii .II. actum Romę, feliciter, 
amen] . 
Incipit constitutio decretalis sacre legis domini Ottonis imperatoris . 
  
Otto Dei gratia Romanorum imperator augustus. Cos . S. P. Q. R. 
archiepiscopis, abbatibus, marchionibus, comitibus, et cunctis iudicibus 
intra Hitaliam constitutis, in perpetuum. comperimus quod episcopi et 
abbates ęcclesiarum possessionibus abutantur, et per scripta quibusque personis 
attribuant, et hoc non ad utilitatem ęcclesiarum, sed pecunię affinitate, 
et,amicitię causa. dumque eorum successores, et pro domorum Dei 
restauratione, ac pro reipublicę officio nostroque obsequio commonentur, 
suarum ęcclesiarum predia ab aliis detineri causantur, seque imperata non 
posse perficere re vera demonstrant. proinde quia status ecclesiarum [Dei] 
annullantur, nostraque imperialis maiestas non minus patitur detrimentum, 
dum subditi nobis debita non possunt exhibere obsequia, constituimus et 
imperiali edicto [con]firmamus, ut omnia scripta, sive si libelli nomine sive 
si emphitheosis prolatum fuerit quid de ęcclesiis Dei sive aliquo modo 
effici non possit, obeunte actore obeat, solusque detrimentum habeat qui se 
eo scripto obligavit atque vinxit, nec omnino ad eum suprascripti damna 
pertineant, qui ei in regimine successit, sed sit ei libera facultas, omnia quę 
per libellos vel alia quelibet scriptura abalienata fuerint, in proprium ius ęcclesię 
revocare, et ita ordinare, ut Deo et nobis debitum obsequium valeat 
exhibere. nam cum regibus et imperatoribus ea quę regni et imperii sunt 
nisi se viventibus dare non liceat, exceptis ęcclesiis, quomodo abbatibus et
  |  
  |