aut fiducie sibi repositum. At ille grates ei referens, impotentiam
suam excusat, fidemque laudat amicitie. Ad singula prolixius respondendo,
aliisque insuper de rebus verba multiplicans, mittit ilico
qui Matheo Bonello dicat, ut siquidem vir est, nunc acceleret et
ad peragendum quod promisit viriliter accingatur; milites suos
occulte faciat armari; armatos competentibus disponat in locis;
interim se Maionem variis sermonum ambagibus detenturum. Matheus
ergo Bonellus, prout ei imperatum fuerat, in secretiore domus
parte militibus convocatis, rem eis totam exponit, paucisque admonet
ut audaci fortique sint animo; sine metu, sine periculo facillime
posse rem fieri; sive enim nesciens hoc sibi periculum imminere
securus exierit, non esse dubium quin omnis ei fugiendi
aditus obstruatur; sive re cognita timens exire, aliud quicquid machinari
voluerit, itidem eum in ipsis edibus nichilo segnius obtruncandum,
nec ei deliberandi spatium indultum iri. Nec vero longis
erant persuasionibus onerandi, quos ad id perpetrandum, et sacramentum
astrinxerat, et Maionis dudum inflammaverat odium, et
lucri spes vehementius accendebat. Inter hec occasui solis iam
succedente crepusculo, totam urbem subitis incertisque rumoribus
videres attonitam civesque hinc inde turmatim dispersos incedere,
et quidnam esset timoris quod urbem repente sic attonuerat, ab
invicem sciscitari; alios autem obstipo quidem capite, sed arrectis
auribus per plateas urbis conventicula facientes, varias super hoc
dissonasque proferre sententias. Plurimorum tamen circa id versabatur
opinio ut Maionis instinctu, regem ad archiepiscopum ea
nocte venturum in ipsaque via crederent occidendum. At Matheus
Bonellus, ubi videt militum sibi promptam audaciam non deesse,
Maionem ab archiepiscopo satis commode detineri, noctem interim
nichilominus oportune suas mundo tenebras iniecisse, primum in
via Cooperta, ab eisdem archiepiscopi domibus ad palatium regis
protensa, qua Maioni fuga sperari poterat, plerosque militum per
congrua loca disponit; dehinc eam qua transiturus erat occulte
|
1
5
10
15
20
25
30
|