ille honor contigit? Huic videlicet a quo patrium sermonem maxi¬me
vindicari oportuit. Romanus fuerat Furius, non externus, qui
barbaros Urbe expulit, romanus et hic, qui barbarum sermonem
prorsus sustulit, struxerat Furius ille intra Urbem legiones, quas in
hostem direxit, struxit et Laurentius Vallensis accuratissimos Elegantiarum
libros in foedam et horridam barbariem, vicit dux ipse
primo intra moenia, mox quod reliquum hostium fuit ad unum
foris confecit, eodem non alio successu hic quoque Romae primo,
mox reliqua Italia inveteratum malum oppressit, restituit ille
patriae adempta signa, hic ademptum sermonem: uterque dignus
qui pater patriae nominetur, sed eo alter dignior, quod plus certe
fuit sermonem, quo nihil ab ipsa natura est homini utilius datum,
quam Urbem civibus restituisse suis, nec imitatus est hic de quo
loquor malos medicos, qui, cum alios recte curare soleant, se ipsos
nequeunt. Tradidit ille Elegantiarum praecepta, romanae linguae
|
|