Petrus Damiani: Epistulae

Pag 196


rationalem animam contegit? Quae videlicet anima quasi septenario planetarum
numero continetur, dum totidem sancti Spiritus donis imbuitur.
Et quid est, quod spera labitur ad occasum, econtra planetae concorditer
enituntur ad ortum, nisi hoc quod apostolus dicit, quia caro concupiscit
adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem? Nunquid non quasi
speram contra planetas pugnare conqueritur, cum de carnis et animae
suae controversia lamentatur dicens: Video aliam legem in membris meis
repugnantem legi mentis meae? Et tanquam spera post se planetas trahat,
protinus addidit: Et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in
membris meis? Planetae igitur septem enituntur ad ortum, cum anima
rationalis instinctu sancti Spiritus incitata redire conatur ad Deum, quem
rerum omnium constat esse principium. Spera vero prolabitur ad occasum,
cum caro neglectis superioribus gravatur in ima vitiorum. Unde scriptum
est: Corpus, quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena
inhabitatio sensum multa cogitantem .
Sed haec nos diutius prosequi, epistolaris brevitas non permittit. Quid
dicam, quod eadem caelestis sperae machina sic se in semetipsam semper et
non in exteriora devolvit, ut in unius emisperii sui revolutione diem, in
revolutione vero alterius expleat noctem? Et hoc modo dum una revolutio
totius sperae caelestis absolvitur, viginti quattuor horarum numerus
impletur, quibus videlicet unus dies cum sua nocte perficitur. Hoc itaque
modo dum caelum militat homini, et dies solis radiis illustratur, et nox

Torna all'inizio