Addunt etiam, quia cum per quinque milium circiter annorum prolixa
curricula totum genus humanum ferreo diaboli fuerit iugo depressum, et
hoc potissimum die per crucis insigne vexillum sit triumphaliter absolutum,
dignum profecto est, ut huic diei, quae videlicet omnium aetatum
nexus abrupit, caro nostra quasi cuiusdam tributi canonem solvat, per
quam de captivitatis suae compedibus absoluta tripudiat. Aiunt etiam, quia
cum in die tremendi examinis arbiter aeternus illuxerit, angelicis undique
constipatus obsequiis, cunctis etiam elementis tantae maiestatis horrore
permotis, praesto beata crux ulnis advehitur angelorum, et ante cunctorum
statuitur ora mortalium, non iam auro vel margaritis ornata, sed rutilantior
sole cunctisque sideribus ex virtute divina. Tunc itaque quam sincero
corde et libera conscientia ante sublime solium flammivomi tribunalis
assistit, qui servitutis suae pensum persolvisse se vivificae cruci, per
quam de servo diaboli liber effectus est, recognoscit.
His et aliis argumentationibus sancti fratres sexta feria ieiunandum
esse definiunt, et sic crucifixo Domino se quoque concrucifixos ostendunt.
Et quid grave, si Christianus quilibet unum animae suae diem per eptomadam
tribuat, ad quod agendum pro corporis incolomitate servanda dieta
quoque medicinalis impellat? Nam et Cesar Augustus, sub quo salvator ex
virgine dignatus est nasci, sicut quaedam tradit hystoria, usus consilio
medicorum uno semper abstinebat per eptomadam die, ut alleviato corpore
potuisset vigetus et incolomis permanere. Ad honorem quoque sanctae
crucis eodem die missas celebrant, ut sibi patrocinium crucis in die
necessitatis acquirant.
Sabbatum vero, quod requies interpretatur, quo videlicet die Deus
requievisse legitur, satis congrue beatissimae virgini dedicatur. Quam
|
|