Salimbene de Adam: Cronica

Pag 88


Porro sextus filius et ultimus domini Guarini supradicti, cognati
pape Innocentii quarti, fuit dominus Tedhisius, grossus et
pinguis et fortis.
De domina Cecilia abbatissa monasterii Clavarensis Ordinis sancte Clare, que
malo fine obiit a Deo percussa.

Soror vero istorum domina Cecilia fuit, que multis annis
stetit in monasterio Parmensi Ordinis sancte Clare, postea inde
assumpta posita fuit abbatissa in monasterio Clavarensi, quod
suis expensis dominus Guilielmus cardinalis, nepos pape Innocentii,
fecit edificari prope Lavaniam terram suam, et est ditissimum
monasterium, in quo et fratres Minores et sorores inhabitant.
Hec abbatissa domina Cecilia malo fine periit, a Deo percussa
propter rusticitatem et avaritiam suam, hoc modo. Frater Bonifatius
ex Ordine Minorum, visitator provincie Lombardie monasteriorum
Ordinis sancte Clare, habebat aliquas dominas per monasteria
collocare, eó quod apud Taurinum civitatem Lombardie
propter guerrarum abundantiam minime stare possent.
Cumque omnes alias preter duas per diversa monasteria collocasset, cum
illis duabus Ianuam venit et unam posuit in monasterio Ianuensi,
consentientibus dominabus et abbatissa, aliam in monasterio
Clavarensi, sola abbatissa dissentiente. Et ecce subito, dum
visitator comederet in domo fratrum qui ibi habitant, abbatissa
irato animo et rugosa fronte contra novam hospitam insurrexit,
dicens et precipiens sororibus quod eam expellerent, quia nullo
modo volebat quod in suo monasterio moraretur. Cum autem
sorores pro nova hospita apud abbatissam preces et lacrimas
effudissent, respondit eis abbatissa: «Ha, vilissime mulieres! Creditis
quod nesciam quare hoc facio? Pro bono vestro sic facio
et pro bono monasterii nostri». Et apprehensa manu eius expulit
eam, implens poeticum illud:
Turpius eicitur quam non admittitur hospes.

Torna all'inizio