Guido Aretinus: Liber mitis

Pag 64


post cibum, quia tantum valent, et conficiantur duobus modis. Primo sic: recipe aloes citrini vel epatici unciam unam, tere et confice cum suco caulium et da duas <pillulas> ad modum fabae vel quinque vel septem sicut cicer, sic non debilitando. Stomachum suavissime purgant ad sellam unam vel duas. Vel aliter et fortius: recipe aloes unciam unam, sammoniae coctae unciam semis, anisi, apii ana drachmam unam, masticem drachmam unam; confice cum suco caulium et absinthii et fac ut prius. Divites vero, si pro superbia vel rerum copia haec sola portare nolint, sumant Antidotarium et librum De simplici medicina et, si volunt, quidquid ibi viderint, totum portent. Illa nomina diversitatum medicinarum in mea conscriptione in fine <tertii> libri ad memoriam facile perfecte notata poterunt inveniri.
<CAPITULUM VI.> DE DIGESTIVIS ET DIVISIVIS ET CETERA
Cum contingat materiam peccare proprie secundum digestionem quattuor modis, ut deorsum in capitulo de signis digestionis et indigestionis liquebit. Si <sit> materia indigesta secundum spissitudinem sive grossitiem sine
viscositate et cum frigiditate, ut saepe contingit, sicut in laborantibus vitio splenis et quartana de melancolia naturali, digerenda est materia cum calefacientibus et subtiliantibus, utpote cum cibis calidis et electuariis, ut cingibere condito, diacalamento, diatriton pipereon, diagalanga, diacimino, diaspermaton, speciebus aromaticis similem virtutem
habentibus, oxymelle diuretico et de squilla cum apozematibus diure ticis, vino albo et subtili, pillulis de paulino post principium digestionis, quia manifeste digerit materiam et paulatim evacuat, et similibus. Regula enim est generalis, quod quaecumque habent alterare qualitatem [94rb] materiei, qua resistebat exitui, sive sint potus sive pulveres,
cibi, unguenta vel balnea et quaecumque talia, aliis conditionibus non prohibentibus a latere, digestiva sunt. Antiqui tamen sirupis et aquis in digerendo potius utebantur, quia per membra facilius transire possunt. Si vero materia sit secundum spissitudinem indigesta cum viscositate et frigiditate ut flegma vitreum, eisdem utendum, sed magis incisivis.
Si vero secundum liquiditatem, ut in tussibus et coryza <id est> catarrho saepius accidit et omnibus fere passionibus de rheumate natis, et glutinosis et moderate inspissantibus utendum, ut decoctione liquiritiae, ficuum siccarum, hysopi cum pauco melle, thure, mastice, laudano,

Torna all'inizio