Andreas Strumensis: Passio Arialdi

118


Herlembaldus ceterique fideles audierunt, sumptis armis in audacem
plebem et temerariam irruerunt, quos protinus sic exterminaverunt omnes,
quasi essent vilissimae pecudes. Immo cum virtute magna et potestate
ad ecclesiam maiorem venientes violenter ab impiis abstulerunt quicquid
de domo Domini rapuerant, et sic ecclesiae Dei paene cuncta sunt reddita,
operante Christo per zelum piorum, quae ab ea fuerant rapta, operante Satana
per furorem impiorum.
18. Sicut enim Arialdus cotidie Christi causas erigere et exaltare contendebat,
ita Christus de virtute in virtutem Arialdum assidue provehebat.
Nam tam potentem in oratione numquam reminiscor me vidisse alium
quemquam, cuius qualitatem si dixero, gratam fore diligentibus Deum
profuturamque spero. Tot enim sanctorum nomina de ipsius ore non solum
semel in die sed etiam bis terque audiebam procedere, quot numquam
scripta in codice vidi nec alium proferentem audivi. Nam, licet divinis
ac liberalibus litteris sic imbutus esset, ut vix alicubi eius par inveniri
posset, nullatenus plus in sua scientia confidebat, quam velut nec unam
sciret litteram. Sed cum esset cum aliquo de fide altercaturus in publico,
priusquam ipsa haberetur congressio, studebat per se sive per fratres directos
circumquaque corpora sanctorum requirere atque eorum patrocinia
ubi omnem suam spem collocarat obnixe flagitare. Nam cotidie vallatus
fraterna ex acie sanctorum corpora circuibat atque coram eisdem Deo gemebundam

Torna all'inizio