Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 10


diuina potentia uiolento impetu inuoluat in mediis fluctibus rubri
maris. Sumat quapropter Maria prophetissa tympanum, quae
quidem in obtrectatione Moysi hominis dei inuidentis synagogae,
in hoc tamen loco sanctae ecclesiae typum gerebat. Erumpat protinus
in uoce laudis, non quasi hortantis ad proelium concisis bucina
concrepet clangoribus sed uictoriae canticum, concinantibus aliis
mulieribus, incipiat ore gratissono: Cantemus domino, gloriose enim
magnificatus est: equum et ascensorem deiecit in mare,
adiutor et
protector factus est mihi in salutem.
I 4 (I 4) Submersis igitur aegyptiis in mari rubro, in quibus non
solum peccatorum agmina sub unda baptismatis uerum etiam
hereticorum non inconuenienter intellegi datur extincta contubernia,
ecce abeuntibus nobis, transmisso iam mari rubro, per uastam
mundi solitudinem occurrit interim nobis serpentium uenenosa
caterua, quae de pestiferis eorum ouis erumpent, quae ab eis in
nido sunt perfidiae derelicta. De quibus ouis per Esaiam dicitur:
Oua aspidum ruperunt et telas araneorum texunt. Qui comederit ex
ouis eius morietur et quod confotum est erumpit in regulum.
Sed ne
timeantur istiusmodi uenena serpentium, aspicientes ad aeneum
quem Moyses exaltauerat serpentem consolatur nos etiam isdem
propheta, qui per pueri singulariter nati infantiam extincta aspidum
seu basilisci mortiferae refusionis memorat flabra. Delectabitur
inquit infans ab ubere super foramine aspidis et in cauernam
reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet. Non occident et non
nocebunt in uniuerso monte sancto meo.
Huic etiam puero per alium
prophetam dicitur: Super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis
leonem et draconem.
Hinc alias de eodem propheticae
modolationis resonat tuba: Spiritus eius ornauit caelos et obstetricante
manu eius eductus est coluber tortuosus
. Qui uero sit iste
admirabilis infans qui super foraminae aspidis delectabitur et in
cauernam reguli manum suam misit, angelo pastoribus insignia
natiuitatis eius euangelizante didici: Inuenietis ait infantem pannis
inuolutum et positum in praesepio cuique multitudo militiae caelestis

Torna all'inizio