Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 172

Tomus I


proclamationis et appellationis beneficium
ab haereticis receptatoribus et fautoribus
eorundem penitus amovemus, volentes,
ut de finibus Imperii, in quibus semper
debet existere fida fides, haereticae, labis
genimina modis omnibus deleantur. Caeterum,
quia quanto maiora divinae nutu miserationis
accepimus, et altiorem locum prae
filiis hominum obtinemus, tanto devotiora
debemus obsequia gratitudinis conferenti, si
quando in nostri nomini contemptores, nostri
culminis excandescat authoritas, si reos
laesae maiestatis in personis eorum, et liberorum
suorum exhaeredatione damnamus, multo fortius,
justiusque contra Dei blasphematores nominis
et catholicae fidei detractores provocamur:
eorundem haereticorum receptatorum,
fautorum et advocatorum suorum, ac eorundem
haeredes et posteros, usque ad secundam
progeniem, cunctis beneficiis temporibus
publicis officiis et honoribus, Imperiali
authoritate privantes, ut in paterni memoria
criminis continuo moerore tabescant. Vere
scientes, quod Deus zelotes est, et peccata
patrum in filios potenter ulciscens, nec
quidem a nostrae misericordiae finibus duximus
excludendum, ut si qui paternae haeresis
non sequaces, latentem patrum perfidiam
revelarint, quocunque reatus illorum animadversione

Torna all'inizio