Guaiferius Casinensis: Passio S. Lucii pape et martyris

Pag 122


facerent, etiamsi nobis etas annum millesimum indulgeret? Que
cum huiusmodi sint, exiguum istud et breve, quo cogimur ad morem
animalium vivere, ita totum negligentie desidieque mandamus,
ut id ipsum plane sit mori, quod vivimus.
Humana enim per luxum et intemperantiam a pueritia vita diffluit,
tempore iners, defatigata lasciviis, ambitione suspensa, mercandi
cupida, vaga et inconstans et sibi displicens, quam undique
vitia urgent, undique circumstant, nec eam bene collocari, nec ulli
bone rei impedi, nec erigere vultum, nec attollere lumina in
aspectum veritatis sinunt. Cogit tandem se miseram, fabricatos
digitis suis adorare deos, gaudet ante inepta simulacra, ante inepta
figmenta, ante nefandissima monstra corpus inclinare captivum,
placetque statum sublimen ad celum et ad Deum suum vultum
erectum, cum ceteris animalibus pronis ad terram situ vergente
deprimere.
XII. Huic porro vite in tanta tempestate, in tam reciproco
mari, in procelloso pelago naviganti, nulla salus nisi iactura, nulla
quies nisi naufragium, nullus portus nisi interitus est. Supersesendum
ergo est omnibus illecebris seculi et idolis errore humano
adinventis, ad Deum eundum est, ad celestia intendendum: illuc
intuere, illuc oculos erige, illuc suspensum pectus attolle, ne te ad
pulvinaria mortuorum hominum sternas, ne ante creaturam in
tuum conditam famulitium cadas, serva dignitatem, serva sublimitatem,
serva Dei similitudinem. Tantus quantus es persevera,
talis sis qualis a Deo factus es, respice te, fac sis tecum, redi ad
animum: ut cognoscere Deum possis, te prius agnosce. Ille in se
credentibus celum patriam facit, super solem et stellas mansiones
edificat, ubi honores eterni sunt, gaudia infinita, pax sempiterna,
quies perpetua. Ad hec inestimabili caritate adoptat in filios homines
et, que solius ipsius est, partecipare eosdem facit divinitatis
nomen et dignitatem.
XIII. Ergo ab hoc exiguo et caduco temporis transitu, in illa
totos nos demus animo, que immensa, que eterna sunt, que melioribus



165




170




175




180




185




190




195
Torna all'inizio