prelium commiserunt. Tandem dictum gonfalone carocii fuit depositum et destructum,
et sconfitti fuerunt omnes, qui erant cum eo, et capti et mortui pro maiori parte, ita quod
inter milites et populares, tot mortui fuerunt, in dicta sconfitta et ipso die, quod fratres et alie
religiose persone, que sepellierunt eos, dixerunt quod ultra triamillia fuerunt mortui, ipsa die
in dicto conflictu, de illis de parte Geremiorum, et qui cum eis erant in dicto exercitu,
absque suffocatis in flumine Senni. Capti vero, et ducti Faventiam, fuerunt bene trecenti.
Et tunc alii, qui evaserant dictum conflictum, ascenderunt pontem Sancti Proculi, defendentes
ipsum pontem cum lanceis et balistis, tenentes eum quousque comune Forlivii et Faventini
et illi de parte Lanbertaciorum et omnes, qui cum eis venerant, Faventiam redierunt: et
hec omnia fuerunt dicta die iovis XIII intrante iunio. Postmodum vero, in nocte sequenti,
rumor magnus insonuit in civitate Faventie, scilicet quod illi de exercitu recesserant et reliquerant
omnia spolia et tenptoria et travachas; quare Faventini et Forolivienses et omnes,
qui erant in civitate Faventie, mares et etiam femine infinite, iverunt ad exercitum, invenientes
currus ponderatos pane, vino, annona, carnibus, tenptoria, travacchas, tendas, pecunias
infinitas et omnia paramenta exercitus; et ipsa omnia habuerunt, et Faventiam portaverunt.
/*
In quo quidem supradicto conflictu mortui fuerunt, de magnis et nobilioribus de Bononia,
de parte Geremiorum, scilicet d. Nicholaus de Baçaleriis, d. Rigucius de Galluciis,
d. Thomaxinus de Riosti, d. Ugolinus Çanboni doctor legum, d. Nicholaus de Tencarariis
iudex, d. Sovranus de Stupa, dominus Lanbertinus Pacis, d. Ceveninus de Çovençonibus et duo
sui filii, dominus Lanbertinus Piçella, dominus Ugonittus de Garixindis, d. Guilielmus de
Malavoltis, d. Franciscinus de Ducia, d. Pirulinus domine Hostie, d. Albertus de Sala, d. Albertus
d. Caçe et Bertolomeus de Baxacomatre, et alii infiniti.
Item, eodem anno, die sabati penultima mensis iunii, comune Forlivii, cum domino comite
Guidone de Montefeltro et cum militibus de Faventia et de parte Lanbertaciorum Faventie
commorantium, equitaverunt versus Cerviam, et ipsam civitatem Cervie habuerunt, die
dominico ultimo mensis iunii predicti, ad eorum voluntatem et dominium. Castrum vero
inperatoris, quod erat in ipsa civitate Cervie, habuerunt die martis postea sequenti, II die
mensis iulii, cum omnibus rebus, balistis comunis Bononie, que erant in eo castro, et blado.
Custodes vero de Bononia, qui erant in eo castro, recesserunt per aquam, salvi in eorum
personis et rebus, quas portare potuerunt.
Item, eodem anno, die dominico primo septenbris, dominus comes Guido de Montefeltro
capitaneus generalis totius guerre in Romania, et milicia et populus civitatis Forlivii, cum
eorum stipendiariis, equitaverunt versus civitatem Cesene, euntes ad quoddam castrum nomine
vocatum Reversanum, quod est super Cesenam per tria milliaria, et, per vim et prelium,
intraverunt dictum castrum. Sed cum dominus Malatesta, qui erat Cesene, et alii de Cesena
hoc audiverunt, incontinenti milites et pedites de Cesena occurrerunt ad castrum predictum,
ibidem magnum prelium committendo. Demum, hiis durantibus, ecce quod occurrerunt
|
|