De inordinata hieme que fuit hoc anno.
Anno Domini millesimo CCLXXXVI, indictione XIIII, facta
sunt hec subscripta. In isto anno fuit inordinata hiems. Nam
omnia proverbia antiquorum falsa reperta sunt preter unum, quo
consuevit dici: «Februarius curtus peior est omnibus» (subintelligitur
«mensibus anni»); proverbium hoc verissimum fuit
hoc anno, plus quam viderim toto tempore vite mee. Nam in
isto Februario septem vicibus dedit Deus nivem sicut lanam et
nebulam sicut cinerem sparsit; et fuit validum frigus et gelu, ita
ut illud propheticum putares impletum Çacharie, ultimo: In
die illa non erit lux, sed frigus et gelu. Hinc Ecclesiasticus dixit,
XLIII: Gelu sicut salem effundet super terram, et dum flaverit,
fiet tamquam cacumina tribuli.
De gallinarum mortalitate que fuit hoc anno.
Et concreata sunt multa apostemata tam in hominibus quam
in gallinis, que processu temporis manifestata sunt per effectum.
Nam in Cremona et in Placencia et in Parma et in Regio et in
multis aliis Italie civitatibus et dyocesibus fuit mortalitas maxima
tam hominum quam gallinarum. Et in civitate Cremone uni soli
mulieri brevi temporis intervallo mortue sunt XLVIII galline.
Et quidam medicus phisicus fecit aliquas aperiri et invenit apostema
super cor gallinarum. Erat enim in puncta cordis cuiuslibet
galline vescicula quedam. Fecit similiter aperiri mortuum
hominem quemdam et super cor hominis idem invenit. Istis
diebus, in mense Maii, misit magister Iohanninus phisicus, qui habitabat
Venetiis, ubi habebat salarium, unam litteram Reginis
concivibus suis, ne comederent olera herbarum nec ova nec carnes
gallinarum per totum mensem Maii. Et inde accidit quod pro V
denariis parvis una gallina dabatur. Verumtamen alique mulieres
sagaces dabant marubium pistum sive tritum et mixtum cum
aqua et furfure vel farina gallinis ad manducandum. Et ita
benefitio talis antidoti galline liberabantur et mortem evadebant.
|
|