sine aliqua sorde moli postea ualeat. Reportata farina secretarius uas et
locum quo farina buletari debet in circuitu cortina paret, ipsemet uero
indutus alba et uelato amictu capite hoc opus agat. Ea autem die, qua
hostiae fieri debent, secretarius et fratres, qui eum adiuuare debent,
antequam incipiant manus et facies lauent, albis induantur, capita
amictibus uelent praeter eum, qui ferra tenturus et inde seruiturus est.
Horum unus super tabulam mundissimam ipsam farinam aqua conspergat
et manibus fortiter compingat et maceret. Frater, qui ferra in quibus
coquuntur tenet, manus cirothecis habeat inuolutas. Interim dum ipsae
hostiae fiunt et coquuntur, dicant idem fratres psalmos familiares
horarum et horas canonicas uel de psalterio ex ordine quod tantumdem
ualeat, si ita potius uoluerint. Silentium loquendi omnino teneant. Ille
tamen qui ferra tenet, si necesse sit, breuiter quod uult indicare potest
famulo, qui focum facit et ligna portat, quae debent esse ualde sicca
et ante multos dies de industria praeparata.
Eius sollicitudinis est ampullas uinarias et aquarias bis in ebdomada,
id est quarta feria et sabbato, lauare, omni die uinum et aquam ad missas
celebrandas portare, offerentibus ad utramque missam hostias ministrare,
candelas ad lectiones et in Matutinis Laudibus ad primam collectam
accendere. Quae Matutinae Laudes, si ultra modum et indecenter
tardauerint, secretarius cui huius rei cura tunc commissa erit ante
gradum satisfactionum prosternatur, quousque ipsa collecta usque ad
Benedicamus domino finiatur. Quo incepto nulla exspectata licentia recedat
et ante et retro non faciat. Hoc modo satisfaciat, quacunque die huiusmodi
negligentia eueniat, et inde postea in capitulo aliam ueniam non petat.
Et quia huius ministerii et in his quae scripta sunt et in multis aliis quae
hic scripta non sunt multiplex et ualde implicita cura est, non uni tantum
sed multis commendari atque inter eos diuidi debet. Unus eorum sit
magister aliorum, ad cuius dispositionem caeteri agant maioribus causis
seruatis arbitrio abbatis uel prioris.
|
|