Guido Aretinus: Liber mitis

Pag 80


alba et globosa, flegma vitreum, si vero alba et insipida et tenuis, signum est flegma naturale indigestum abundare. Si vero fuerit salsa vel dulcis, alba, spissa vel nimis tenuis, scimus flegma salsum vel dulce indigestum superfluere. Mediocre vero in substantia non est indigestum. Si acre sit sputum, album et viscosum, acetosum est flegma et indigestum. Sed si sit lividum et spissum et difficilis exitus, quod ubique attendendum est, humor melancolicus indigestus superabundat. Si vero amarum et citrinum fuerit cum siti et faucium desiccatione et punctione
et ulceratione vicinarum partium, coleram secundum acredinem esse significat indigestam. Signa indigestionis per sputum. Per sputum etiam, quod a pulmone venit, sic cognoscemus indigestionem humorum: siquidem si sit album et insipidum, viscosum et tenui substantia, flegma naturale vel vitreum et indigestum circa pulmonem abundat. Si dulce vel salsum, album et spissum <vel nimis tenue, scimus flegma dulce vel salsum indigestum superfluere. Si acre sit sputum, album et spissum> cum viscositate, acetosum flegma et indigestum significat. Si acre et lividum cum spissitudine, melancoliam indigestam. Si amarum et citrinum cum ulceratione tracheae arteriae et canalium pulmonis, coleram propter acredinem indigestam significat. Sputum per foramina palati eductum, puta cum sentitur casu quasi aqua in gula, similiter dat cognitionem de abundantia humorum indigestorum in capite secundum liquiditatem, qui rheumatizant [96vb] ad inferiora. Per emunctiones non minus idem intellegimus. Si enim spissae et viscosae
fuerint a principio morbi, indigestos humores secundum spissitudinem abundare in capite significant. Si nimis tenues, secundum cruditatem et liquiditatem indigestos. Si vero citrinae deponantur mucilagines et ulcerantes in exitu, indigesti videntur esse humores secundum acredinem. Item quoque per alia signa, quae indigestionem significant, perpendemus
humorem. Si enim fuerit frigidus et viscosus, demonstrat humores indigestos et incurri mortem. Si tenuis et liquidus, eodem modo, sed non mortem de necessitate.
De urina.
Urina etiam citrina nobis indigestionem humorum portendit significatione. Si enim fuerit remissa et tenuis, significat indigestionem et mortem in principiis acutarum, nisi citissime permutetur, vel determinationem per apostema praesentibus bonis signis, nisi sit talis ex aliqua causa vel aliquibus, quae prohibent urinam debite in aegritudinibus disponi, puta opilatio viarum urinalium, remotio materiae a viis urinae, cruditas et compactio ipsius, debilitas caloris et virtutis materiam resolvere non

Torna all'inizio