Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De bono comuni

Pag 131


Prov . 21[,28] «Vir obediens loquetur victorias» scilicet regulariter,
licet inobediens aliquando vincat potius casualiter.
Quantum vero ad bonum corporale vite proprie habemus exemplum
in Marco Regulo, de quo dicit Augustinus De civitate Dei libro I c. 14:
«Marcus Regulus, imperator populi romani, captivus apud Cartaginienses
fuit. Qui cum sibi mallent a Romanis suos reddi quam eorum tenere
captivos, ad hoc impetrandum etiam precipue istum Regulum cum legatis
suis Romam miserunt, prius iuratione constrictum, si quod volebant minime
peregisset, rediturum esse Cartaginem. Perrexit ille atque in senatu
contraria persuasit, quoniam non arbitrabatur romane rei publice utile
esse mutare captivos. Nec post hanc persuasionem a suis ad hostes redire
compulsus est; sed quia iuraverat, id sponte complevit. At illi eum excogitatis
atque horrendis cruciatibus necaverunt. Inclusum quippe angusto ligno,
ubi stare cogeretur, clavisque acutissimis undique confixo, ut se in nullam
eius partem sine penis atrocissimis inclinaret, etiam vigilando peremerunt».
Item habemus exemplum in Codro, de quo dicit Valerius libro V: «Codrus
rex Atheniensium cum ingentium hostium exercitu patria regio debilitata
ferro et igne vastaretur, humani auxilii diffidentia ad Appolinis oraculum
confugit, ac per legatos sciscitatus est quonam modo tam grave bellum
illud discuti posset; qui respondit ita finem ei fore si ipse se hostili manu
occidisset. Hoc non solum in Atheniensium castris percrebuit sed etiam
in contrariis. Ob hoc illic edictum est ne quis corpus Codri vulneraret.
Idem postquam cognovit, depositis insignibus imperii, familiarem cultum
induit ac peranbulantium hostium globo se obiecit; unumque ex hiis falce
percussum in cedem suam compulit ne Athene occideretur». Item dicit
Valerius: cum Alexander ad diruendum Lapsacum civitatem cum inpetu
fereretur, profectum extra menia obvium habuit Anaximenem preceptorem
suum, sciensque quod preces ire sue opponeret iuravit se non facturum
quicquid peteret. «Peto ergo - inquit - ut Lapsacum diruatur». Et ita
salus unius iuramenti beneficio optenta est. Item Cato interfecit se ipsum,
ut aliqui opinantur, quia dominium Urbis venerat ad manus Iulii Cesaris,
existimans ex hoc rem publicam in magnum periculum incidisse. Augustinus
tamen dicit quod hoc fecit Cato - ut fertur Cesar dixisse - quia invidit

Torna all'inizio