Iohannes Laudensis (attr.): Bilogus

Pag 348


Virum de mille unum repperi; mulierem ex omnibus non inueni.
Vir fieri de mille ualet uix sobrius unus;
Ex cunctis mulier nulla pudica manet.
Non est in hominis ditione prohibere spiritum, nec habet potestatem in
die mortis.
In ditione sua non est spirare uolentis,
Nec ualet eripere se nece uir moriens.
Quodcumque potest manus tua facere instanter operare, quia nec opus,
nec ratio, nec scientia, nec sapientia erunt apud inferos quo tu properas.
Quae potes instanter miseris solatia ferto:
Non apud infernos est opus aut ratio.
Ve tibi terra cuius rex puer, est, et cuius principes mane comedunt.
Ve tibi terra quam rex infrena gubernat
Et cuius princeps mane sedet comedens.
Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco
ceciderit ibi erit.
Ad partem quamcumque cadens aquilonis et austri,
Lignum fiet ibi: sic homo cum ruerit.
Inuidia autem diaboli mors introiuit in orbem terrarum; imitantur autem
illum qui sunt ex parte illius.
Inuidia sontis mors orbem perculit hostis;
Nunc illum fratrem qui comitantur habent.
Custodite ergo uos a murmuratione quae nichil prodest, et a detractione
parcite linguae.
Murmura non uestras animas laetalia sternant,
Nec fratris uitam proxima lingua trahat.
Bonorum enim labiorum gloriosus est fructus, et quae non concidat radix
sapientiae.
Fructus rectorum cumulantur fine laborum,
Et quorum radix marcida nulla cadit.
Condempnat autem iustus mortuus uiuos impios, et iuuentus celerius
consumata longam uitam iniusti.
Defunctus uiuos iustus condemnat iniquos,
Et iuuenis celeris mors mala facta senis.
Iudicium durissimum in his qui praesunt fiet: exiguo enim conceditur
misericordia; potentes autem potenter tormenta patiuntur.
Iudicium reprobis praelatis amarum,
Et locuples poena potentis erit.
Non enim subtrahet personam cuiusquam Dominus, nec reuerebitur
magnitudinem cuiusquam Deus.
Non Dominus parcet cuiquam sub fine potenti,
Nec magnum Iudex ipse uirum metuet.

Torna all'inizio