Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 820


perceptione tactus; et similiter illud quod est inconveniens tactui, est contrarium
temperamento corporis: et ideo dicit Philosophus in 3 de Anima,
quod corrumpentia tactum corrumpunt animal, non autem corrumpentia
auditum, nisi simul contingat ex accidenti et tactum corrumpi; et ideo in solo
tactu est dolor, qui accidit ex laesione temperamenti ipsius corporis. Unde cum
in corpore Christi fuerit vera laesio, quia fuit divisio continui per clavos, et fuerit
ibi verus tactus; de necessitate oportet dicere, quod fuerit ibi verus dolor.
Qualiter autem exponenda sint verba Hilarii, in fine dicetur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis in corpore Christi esset vis Deitatis,
infinitam ad resistendum potestatem habens; non tamen resistebat, sed dimittebat
carnem pati quidquid proprium, ut dicit Damascenus: et ideo fuit ibi laesio,
et per consequens dolor.
Ad secundum dicendum, quod voluntas rationis non excludit dolorem sensus;
sicut aliquis vult secundum rationem comburi, ut sanetur, sed tamen in combustione
dolorem sensibilem experitur; ita et fuit in Christo.
Ad tertium dicendum, quod non potest esse tanta vis contemplationis quod
dolorem sensibilem ex laesione corporis tollat, si corpus laedatur, nisi per eam
abstrahantur vires inferiores omnino a suis actibus, per modum quo una potentia
intense operans abstrahit aliam a suo actu: et hoc modo accidit in raptu
Pauli. Sed in Christo una vis non tollebat aliam a suo actu, nisi secundum quod
ratio et Deitas coniuncta ordinabat: et ideo perfectio contemplationis dolorem
sensibilem non tollebat.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod in dolore et tristitia duo inveniuntur;
scilicet contrarietas contristantis et dolorem inferentis ad contristatum et
dolentem et perceptio eius: et quantum ad haec duo tripliciter differunt. Primo
quantum ad contrarietatem: quae quidem in dolore attenditur quantum ad
ipsam naturam dolentis, quae per laesivum corrumpitur; sed in tristitia quantum
ad repugnantiam appetitus ad aliquid quod quis odit. Secundo quantum ad
perceptionem: quae quidem in dolore semper est secundum sensum tactus, ut
dictum est, in tristitia autem secundum apprehensivam interiorem. Tertio quantum
ad ordinem istorum duorum: quia dolor incipit in laesione, et terminatur in
perceptione sensus, ibi enim completur ratio doloris; sed ratio tristitiae incipit
in apprehensione, et terminatur in affectione; unde dolor est in sensu sicut in
subiecto, sed tristitia in appetitu. Ex quo patet quod tristitia est passio animalis,
sed dolor est magis passio corporalis.

Torna all'inizio