Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 68


sequitur alterationem in qualitate supra quam fundatur relatio. Si autem acquiratur
per creationem, sequitur creationem, sicut similitudo creaturae ad Deum
fundatur super bonitatem quae per creationem acquiritur, per quam creatura
Deo assimilatur. Quaedam autem relativa sunt quae simul important relationem
et fundamentum relationis. Novitas autem talium relationum exigit acquisitionem
illius rei quae significatur per nomen, sicut ipsius habitus qui est scientia;
et similiter est de relatione quam importat nomen motus, quae efficitur nova
per acquisitionem ipsius motus a movente in mobili.
Ad nonum dicendum, quod huiusmodi vicissitudinis quod quandoque mundus
non fuit et postmodum fuit, non est causa efficiens aliquis motus sed aliqua res
semper eodem modo se habens, scilicet voluntas divina, quae ab aeterno fuit de
hoc quod mundus in esse post non esse exiret. Et si diceretur, quod idem semper
facit idem, dico, quod verum est, si accipiatur agens secundum propriam rationem,
qua producit determinate hunc effectum. Sicut autem agens naturale
determinatur per formam propriam, ut nunquam sequatur actio nisi secundum
convenientiam ad formam illam; ita agens voluntarium determinatur ad actionem
per propositum voluntatis; unde si voluntas non sit impedibilis nec mobilis,
non sequitur effectus nisi secundum hoc quod voluntas proposuit; et hoc est
verum quod voluntas divina in hoc quod semper est eadem, semper facit illud
quod ab aeterno voluit, quia nunquam causatur; non tamen facit ut sua volita
semper sint; quia hoc ipse non vult; unde si hoc faceret, quia faceret illud quod
ipse non vult, esset simile ac si calor faceret frigus.
Ad decimum dicendum, quod prima individua generabilium et corruptibilium
non prodierunt in esse per generationem, sed per creationem; et ideo non oportet
quaedam praeextitisse ex quibus creata sint ut sic in infinitum abeatur.
Ad undecimum dicendum, quod est duplex agens. Quoddam per necessitatem
naturae; et istud determinatur ad actionem per illud quod est in natura eius;
unde impossibile est quod incipiat agere nisi per hoc quod educitur de potentia
ad actum, vel essentiali vel accidentali. Aliud est agens per voluntatem, et in
hoc distinguendum est: quod quoddam agit actione media quae non est essentia
ipsius operantis; et in talibus non potest sequi effectus novus sine nova actione,
et novitas actionis facit aliquam mutationem in agente prout est exiens de otio
in actum, ut in 2 de Anima dicitur. Quoddam vero sine actione media vel instrumento,
et tale agens est Deus; unde suum velle est sua actio; et sicut suum velle
est aeternum, ita et actio: non tamen effectus sequitur nisi secundum formam
voluntatis, quae proponit sic vel sic facere; et ideo non exit de potentia
in actum; sed effectus qui erat in potentia agente, efficitur actu ens.

Torna all'inizio