Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 588


Augusti et primo Archelai et septimo fuge Christi monitus est Ioseph per angelum, ut rediret in
terram Israel, sed audiens, quod Archelaus regnaret in Iudeam, noluit illuc venire, sed veniens in
Gallileam cum matre et puero et habitavit in Naçareth. Anno Augusti LIIII, cum esset puer Iesus
XII an., ascendit Ierosolimam cum parentibus ad diem festum et sedit in templo in medio doctorum
audiens, interrogans. His temporibus censum Rome agitato inventa sunt hominum nonagies et
trecenta et sexaginta milia. Romam veniens Archelagius, cum acusaretur, a Cesare dampnatus est
et apud Vienam in exilium relegatus. Sol eclipsim patitur, et Augustus moritur, cum regnasset XIIII
an. post nativitatem Domini. Aiunt quidam, quod regnavit an. LVI, men. VI, di. X.

V. De Tyberio Cesare, filio Octaviani adoptivo et genero, et de
Pontio Pilato, quem dictus cesar procuratorem Iudee instituit, et
de gestis et actis, que fecit et fuerunt suo tempore.


Tiberius Augustus filius adoptivus fuit Octaviani Cesaris, apud Romanos regnavit ann. XXIII.
Hic vivente Augusto sub eo de Rethys, Vindelicis, Armenis et Pannoniis triumphavit. Ideoque
Augustus adoptavit eum in filium; fuit enim privignus eius et gener; similiter adoptavit et Agrippam,
id est Herodem. Tyberius adoptatus Darmatas, etiam Sarmatas in Romanam redegit potestatem.
Factus imperator multos reges ad se per blandicias vocatos non remisit. Inter quos Archelaum
Capadocem retinens, cuius regnum eius in provinciam vertit, et Maçacam civitatem, capud regni,
Cesaream appellavit. Hic Tyberius vino inclusit, unde, cum nomen haberet Claudius Tyberius
Nero, ioculatores vocabant eum Caldius Biberius Mero; apud Iudeos relegato in exilium Archelao missi sunt
procuratores, unus post alium, Componius, Marcus, Annius Cuphys, Valerius, qui sepe vendidit sacerdocium.
Anno XII Tyberii Cesaris Phylippus tetrarcha Paneadem Cesaream Phylipi vocavit, constituens
in ea plurimas edes, et Sephorum aliam civitatem Iuliam vocavit. Anno XIII Valerio Romam
reverso Tyberius Pontium Pilatum Iudee procuratorem instituit, qui Ierusalem veniens statuas Cesaris
erexit; et cum Iudei supplicaverunt de statuis amovendis, minatus est eis mortem; at illi pocius
mortem eligebant, quam leges patrias prophanarent; admirans itaque Iudeorum constanciam in legalibus
institutis, statuas iussit auferi. Anno XIIII. Tyberii Herodes tetrarcha Tyberiadem condidit et Libiadem.
Anno XV imperii Tyberii Cesaris, procurante Pontio Pilato Iudeam, tetrarcha autem Galilee
Herode, Phylippo autem fratre eius tetrarcha Yturee et Traconitidis regionis, et Lisania Abiline tetrarcha,
sub principibus sacerdotum Anna et Chaypha predicant baptismum penitencie in remissionem
peccatorum, et veniens omnis Iudea in Betharam regionem trans Iordanem baptiçabatur ab eo.
Erat autem Iohannes vestitus pilis camelorum, et çona pellicea circa lumbos eius; locusta et mel
silvestre comedebat, in deserto inhabitans. Eorum tempore erant tres secte Iudeorum a comuni
vita et oppinione distantes. Pharisei phylateria, scilicet pictacia cartarum, quibus Decalogus erat inscriptus,
in brachiis et in fronte gerebant et spinas in fimbriis; animas defunctorum dicebant transire
in alia corpora usque ad resurrectionem. Saducei negabant resurrectionem, putantes animas cum
corporibus interrire. Essei, vita quasi monachi, dicebant animas omnes a principio creatas pro temporibus
incorporari. Eodem tempore dicti Tyberii Cesaris exierunt Scathoarii de Scanadabia
insula in mari occeano posita, qui venientes iusta Renum fecerunt burgos, ideoque dicti sunt Burgundiones;
cuius terre primi habitatores dicebantur Allobroges. Et cum regnasset Tyberius annis V post
passionem Domini, mortuus est. Eodem tempore sudarium Veronice deportatus fuit Rome
de Ierusalem, et liberatus fuit Tyberius a lepra, et vindicta Christi facta fuit de Iudeis
propter mortem Christi, et mortui et destructi fuerunt principes sacerdotum et venditi
per Titum et Vespatianum, et Pilatus in navi vivus deductus fuit Rome.

Torna all'inizio