BLONDI FLAVII FORLIVIENSIS
<HISTORIARUM AB INCLINATIONE ROMANORUM>
QUARTAE DECADIS LIBER SECUNDUS INCIPIT.
I. Annus hic primus et quadragesimus supra millesimum et
quadringentesimum christianae salutis variam sicut et superiores
bellorum fortunam, sed ad extremum pacem habet sicut insperatam
ita maximis suspicionibus involutam, copiis omnium bella in
Italia gerentium, quod in superioris libri fine ostendimus, per autumnum
in hiberna contractis. Nicolaus marchio Estensis, pacem
Philippum inter et socios belli populos constituere anhelans, ad
Venetos Florentinosque misit, et quam apud se retinuerat Blancham
Philippi filiam, sequestre hymenaeumque ut dicebat Venetiis
celebraturo senatu, Sfortiae in matrimonium dari satagebat, fore
praedicans, ut, cum Venetos Sfortia patres sibi patronosque prudenti
consilio delegisset, Philippo gener solide effectus, pacem quamcumque
constituisset pari apud utrosque gratia et viribus utrimque
alendis perpetuanti conservaret. Nec ullas Marchio conditiones
Philippi verbis paci apponebat, quin omnia linqueret Sfortiae arbitrio
moderanda.
II. Acceperunt laetis animis factam pacis mentionem socii bello
populi: Sfortia vero, de re ipsa apud Veronam requisitus, nedum
assentiri velie videbatur, sed apud utrumque populum, ne simulatis
et dolo plenis Philippi verbis crederet, aliquamdiu restitit. Tandem
a senatu vocatus, accessit Venetias, iveruntque illuc eodem
tempore Ugutio Contrarus Ferrariensis, omnium Marchionis consiliorum
imprimis gnarus, et Simon Ghilinus Mediolanensis Philippi
nuntius. Apparuit autem tunc, et, a Philippensibus de industria
|
|