Salimbene de Adam: Cronica

Pag 325


Ysaie implebat, LI: Nolite timere opprobrium hominum et blasphemias
eorum ne metuatis. Sicut enim vestimentum sic comedet
eos vermis, et sicut lanam sic devorabit eos tinea
. Et iterum in eodem
capitulo: Quis tu, ut timeas ab homine mortali et a filio
hominis, qui quasi fenum ita arescet, et oblitus es Domini creatoris
tui
et cet.
Qualiter frater Hugo reprehendit cardinales qui rumores requirebant ab eo.
Quod frater Hugo cardinales durissime increpavit apud Lugdunum Gallie
civitatem.
Quod tam papa quam cardinales negligunt facere consilium Ietro de viris
idoneis eligendis pro regimine pastoralis officii.

Interrogatus enim a cardinalibus aliquando cuiusmodi rumores
haberet, ita vituperavit eos sicut asinos dicens: «Ego rumores
non habeo, sed habeo plenam pacem, et cum conscientia mea
et cum Deo meo, que exuperat omnem sensum et custodit cor
meum et intelligentiam meam in Christo Iesu Domino meo. Vere
scio quod rumores inquiritis et ad hoc vacatis tota die. Nam
Athenienses estis et non Christi discipuli, de quibus Lucas in
Actibus dicit, XVII: Athenienses autem omnes et advene hospites
ad nichil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi
.
Discipuli Christi piscatores et debiles homines secundum seculum
extiterunt, et tamen totum mundum converterunt, quia manus
Domini
fuit cum illis, iuxta verbum quod scriptum est, Mar.
ultimo: Illi autem profecti predicaverunt ubique, Domino cooperante
et sermonem confirmante sequentibus signis
. Et ideo bene
impleverunt quod de eis scriptum fuerat: In omnem terram exivit
sonus eorum, et in fines orbis terre verba eorum
. De vobis autem
non impletur quod scriptum est: Pro patribus tuis nati sunt tibi
filii: constitues eos principes super omnem terram
. Quia revera
vos estis qui edificatis Syon in sanguinibus et Ierusalem in iniquitate,
Michee III.
Nam vestros nepotulos et consanguineos ad ecclesiastica beneficia
et dignitates assumitis, ut parentelam vestram exaltetis

Torna all'inizio