Ad secundum dicendum, quod Christus non assumpsit omnes defectus, sed illos
qui conveniebant ad finem assumptionis, scilicet ad opus redemptionis, ut infra
dicetur.
Ad tertium dicendum, quod laus Dei non tantum est ex infirmitate victoris, sed
etiam ex magnitudine victoriae, et congruentia pugnae, secundum quae in victoria
Christi Deus maxime laudatur.
ARTICULUS 2
Utrum debuerit carnem assumere ab utroque sexu
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR, quod debuit ab utroque sexu carnem assumere. Quia, ut dicit
Apostolus, Hebr. 2, 17, «debuit per omnia fratribus assimilari», et praecipue in
naturalibus. Sed naturaliter alii homines generantur ab utroque sexu. Ergo et
Christus ab utroque sexu carnem assumere debuit.
2. Praeterea, illa solum videntur in humana natura Christo repugnare quae ad
peccatum pertinent. Sed commixtio sexuum potest esse sine omni peccato, et
sine omni corruptela, cum in paradiso ante peccatum fuisset, secundum
Augustinum. Ergo debuit per commixtionem sexuum carnem assumere.
3. Praeterea, Christus praecipue venit ad tollendum originale peccatum. Sed
per commixtionem sexuum traducitur originale. Ergo debuit per commixtionem
sexuum carnem assumere.
SED CONTRA, Anselmus dicit, quod decuit ut mater Christi
ea puritate niteret qua maior sub Deo non potest intelligi. Sed maxima puritas
est virginalis. Ergo de Virgine nasci debuit; et ita non per commixtionem
sexuum.
Praeterea, sequeretur quod Christus haberet duos patres, quod nusquam invenitur.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod debuit assumere corpus de viro tantum. Quia reparatio
debet respondere conditioni. Sed in conditione humani generis est aliquid
formatum ex viro tantum. Ergo et sic debuit esse in reparatione.
2. Praeterea, generans est simile generato. Sed Christus debuit esse masculini
sexus. Ergo de masculo debuit eius corpus assumi.
SED CONTRA, Christus venit utrumque sexum salvare. Sed ipse fuit vir. Ergo
debuit ex muliere carnem assumere.
|
|