Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 594


ventus repercutiunt ad eorum vultus: tunc debet eos invadere,
quia oculis eorum disgregatis a sole, et offensis
perventum et pulverem, non bene videre poterunt, qualiter
debeant dimicare: propter quod oportebit eos fugam
eligere. Quarto dux exercitus sic se temperare debet:
ut tali hora faciat suos commilitones cibum capere,
et requiescere: et eorum equos pausare, ut possint invadere
hostes ex improviso; ut eos invadant quando cibum capiunt,
vel quando dormiunt, quando sunt securi existentes
inermes, vacantes, discalcenti, distractis equis, non suspicantes
eorum adventum. Quinto debet diligenter explorare
quando hostes magnam fecerunt dietam, sunt fatigari
habent laxatos equos:tunc enim, si eos invadere poterint,
defacili terga vertent. Sexto (secundum Vegetium)
debet dux belli inter suos hostes et inimicos, vel
per se, vel per alios mittere dissensiones, iurgia, commovere
eos ad lites, vel ad inimicitiam; ut de se invicem non
confidant. Hoc enim facto, si eos invadat, non habentes
fiduciam de se invicem, de facili convertentur in fugam.
Sed haec cautela licet ponat eam Vegetius, non multum
est appretianda: quia repugnaret bonis moribus. Septimo
debet diligenter explorare conditiones hostium: qualiter
se gerant, qualiter se habeant, quis est dux eorum, de
quo dux ille magis confidit, quos mores habeat.
Nam exploratis conditionibus singulis facilius
invenitur via, qualiter possit
hostes invadere, et
debellare.

Torna all'inizio