| ARTICULUS 3
 Utrum vita activa consistat tantum in his quae sunt ad alterum
 Ad tertium sic proceditur.
 1. VIDETUR quod activa vita non consistat principaliter in his quae ad alterum
 sunt. Vita enim activa ordinatur ad contemplativam, inquantum disponit hominem
 ad contemplationis actum. Sed per virtutes quae ordinant hominem in seipso,
 maxime disponitur homo ad contemplationem, sicut per castitatem, ut
 dicit Commentator in 7 Physic. Ergo vita activa praecipue consistit in
 his quae sunt hominis ad seipsum.
 2. Praeterea, vita contemplativa principaliter consistit in contemplatione eius
 quod maxime diligitur. Ergo et vita activa similiter. Sed homo magis debet seipsum
 diligere quam alios in his quae virtutis sunt, ut supra, dist. 29, qu. 1, art. 5,
 dictum est. Ergo et vita activa magis consistit in hoc quod homo seipsum ordinet
 quam aliis intendat.
 3. Praeterea, in his praecipue videtur consistere activa vita in quibus a contemplativa
 dividitur. Sed in his quae ad alium sunt etiam contemplativa communicat:
 quia ad eamdem vitam pertinere videtur contemplari et contemplata docere.
 In passionibus autem propriis moderandis non communicat activa vita cum
 contemplativa. Ergo activa vita praecipue consistit in his quae sunt ad seipsum.
 SED CONTRA, Isidorus in lib. Differentiarum: «Activa vita est quae
 in operibus iustitiae et proximi utilitate versatur». Sed utrumque istorum ad
 alterum pertinere videtur. Ergo in his quae ad alterum sunt, praecipue vita activa
 consistit.
 Praeterea, vita activa fecunda dicitur; unde per Liam significatur. Sed fecunditas
 ista non consistit nisi in operationibus quae fiunt ad alios. Ergo vita activa
 in his praecipue consistit.
 Quaestiuncula II
 1. Ulterius. VIDETUR quod cognitio nullo modo ad activam pertineat. Sicut enim
 se habet vita contemplativa ad cognitionem, ita se habet vita activa ad actionem.
 Ergo proportionalitate transversa, sicut se habet vita contemplativa ad
 actionem, ita se habet vita activa ad cognitionem. Sed nihil actionis ad contemplativam
 vitam pertinet. Ergo nihil cognitionis pertinet ad activam.
 2. Praeterea, vita activa consistit totaliter in operationibus virtutum moralium,
 ad quas scire parum vel nihil confert, ut Philosophus dicit in 2 Ethic. Ergo
 videtur quod ad activam nihil cognitionis pertineat.
 | 
 |