Thomas de Celano: Legenda ad usum chori

Pag 435


oculorum lumine privatus et usu, velut olim patriarcha Iacob, cancellatis
manibus filios benedixit. Instat iam dies resolutionis eius,
iubet fratres de transitu suo Laudes Domino decantare laetanter.
Ipse vero in vocem psalmi prorumpit: "Voce mea", inquiens, "ad
Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum
". Sic
et reliquum psalmi prosequitur. Legitur Evangelium, cilicio superponitur,
filiis valedicens. Anima illa sanctissima sic carne resolvitur
et in abysso claritatis absorpta, obdormivit corpus in Domino.
13 Conspicitur anima eius a quodam caelum conscendere, a
candida nubecula subvehi, velut stella coruscans. Catervatim
ruunt undique populi, civitas Assisii gaudet et omnis accelerat regio.
Lacrimantur filii prae gaudio cordis et deosculantur in patre signacula
summi Regis. Tumulatur in pace sanctissimum corpus et cum
hymnis et laudibus multis sanctae exsequiae terminantur.
14 Eo igitur die quo sepultus fuit, signorum fulmina sparsit.

Torna all'inizio