composito. Cum itaque ignoramus lego, utrum prima longa sit  
uel breuis, recurrere debemus ad eius compositum perlego,  
et sicut in composito reperitur, sic in simplici iudicabitur. Licet  
in aliquantis hoc fallat; nam cum di < ci > mus nubo, nu  
siquidem longa est, in compositione uero pronuba et innuba 
breuiatur. 
14.  De dim < in > utione.  Diminutione quoque syllaba < s >  
cognoscemus, cum dictionem, quae tetrasyllaba uel  
polisyllaba fuerit, sic diminuemus, donec ipsa syllaba de qua  
dubitatur paenultima fuerit, ut significatio. Ecce ca antepaenultima 
hic est et, si dubitatur utrum longa  
uel breuis sit, recurrendum est ad participium a quo uenit, correpta  
i et assumpta o in genit < iu > o, ut signif < i > catus significati  
significatio; et quanta in participio iudicatur, tanta  
in eius deriuatiuo monstrabitur. 
15.  De uocali ante alteram uocalem.   Vocali ante alteram 
uocalem cognoscitur syllaba, ut b < e > atus. Vocalis enim ante 
alteram uocalem in Latinis dictionibus corripitur, praeter fio 
uerbum quando est bisyllabum, et praeter genitiuos et datiuos 
quintae declinationis, ut diei, ex quibus excipitur rei 
spei fidei, et exceptis genitiuis quorundam nominum seu 
pronominum in ius desinentium, qui indifferenter ponuntur, 
ut unius illius, ex quibus excipitur alterius, qui semper 
breuiatur, et alius, qui semper producitur. 
16.  Quaestio.  Quare alterius semper breuiatur et alius 
semper producitur? 
 Solutio.  Quia in talibus nominibus seu pronominibus  
genitiuus solet superare nominatiuum una syllaba, ut unus  
unius, ille illius; alterius autem duabus syllabis suum nominatiuum  
superauit, unde merito quod in syllabis plus habuit, 
in productione perdidit et alius, quod in syllabis habere  
non ualuit, in longitudine acquisiuit. 
17.  De accento.  Accentus etiam in cognoscendis syllabis  
satis mo < n > stratur utilis.
  |  
260 
  
  
  
  
265 
  
  
  
  
270 
  
  
  
  
275 
  
  
  
  
280 
  
  
  
  
285 
  
  
  
  
290 
  
  
 
  |