Blondus Flavius Foroliviensis: Historiarum Ab Inclinatone Romanorum Quartae Decadis Liber Secundus

Pag 8


inopique casula in militiam eduxit, cum Aragonenses impetum
fecissent, Vigiliis illum, oppido haudquaquam contemnendo, et
castellis aliquot spoliarunt; et tamen Vigiliarum arcem eumque
etiam protexit princeps Tarentinus, ne in Aragonensium carcerem
truderetur. Is enim princeps, licet in regis Alphonsi partibus maneret,
cum tamen acerrimas, prout longe supra ostendimus, cum
Candolis inimicitias exerceret, in motuum qui acciderant varietate
rebus suis prospicere conabatur. Namque Antonius Candola, postquam
ab Eugenio romano pontifice stipendia accipere incohaverat,
ad Alphonsum regem transiens, dato in obsidem filio annos quatuordecim
agente, cum ilio imprimis egit, ut quaecumque paterna haereditate
possideret, sibi salva forent regia sanctione. Quamquam
vero is Sybarim, quam civitatem dicunt Barum, concesso genitori
et sibi a Iohanna regina ducatus titulo, ac Triventi comitatum
iuste ex regni constitutis videretur habere, plurima tamen diversis
in regionibus tenebat, quae armis et violentia freti studiosis Aragonensium
abstulissent. Hi ne erant cum principe agnati Nolanus
comes et gentis Ursinae ceteri, dux Sinuessae, Fundorum comes, ac
eius sectae omnes ab Alphonso rege adeo animis abalienati, ut in
novam quaecumque emergeret fortunam prospicientes, Sfortiam
Attendulosque, partim praetensis purgationi simulatis erga regem
causis, partim libera contumacia tutarentur. Quin etiam Traianus
gentis Caratiolae Neapolitanus, Avelini comes, licet Antonium Candolam,
cuius sororem in matrimonio haberet, ante cum octingentis
equitibus secutus fuisset, ne Aragonensi vires adderet, sub Tarentini
principis umbra protexit oppida Attendulorum.
XI. Forte per id temporis Barenses non manus cuiuspiam aut
factionis proditione, sed publico consilio, Candolae praesidio portis
deiecto, desciverunt ad principem Tarentinum. Quod vero arcem
natura loci et praesidio munitissimam nulla capiendi spes appareret,
eam, obiectis munitionibus, ab urbe excluserunt; et accitus
post confectam rem princeps, secutos civitatis factum agri paganos
oppidanosque additis praesidiis confirmavit. Ea cum Antonio Candolae
essent nuntiata, accessit quidem cum copiis repentinus; sed,
postquam perdita recipiendi nullam spem vidit reliquam, ad regis
Alphonsi iustitiam est conversus. Quae maxima iudicii difficultas,
cum petenti Antonio iustitia scripto et verbis non denegaretur, et
principi ut satisfaceret mandaretur, Candolam, nisi redderetur Barum,
verbis duci veritum, et Ursinum civitatem optime de se meritam
in irati hostis manus reddere obstinatius recusantem a rege

Torna all'inizio