Cap. VIII.
Privilegium concessum Friderico de Antiochia.
Licet ad quorumliber nostrorum fidelium
munifice prosequenda servitia, liberalitatis
nostrae manus quadam generalitate
sit habilis: illis tamen quadam specialitate
sit debitrix: in quibus sanguinis identitatem
agnoscimus, et fidei purae constantiam invenimus,
quorumque devotio non solum
praestitis placere cupit obsequiis, sed speratur
in antea potius placitura praestandis. Eapropter
praesenti privilegio notum facimus universis,
tam praesentibus quam futuris: quod nos
arrendentes inviolabilem devotionis et fidei puriratem,
quam Fridericus de Antiochia, Albae,
Celani, et Laureti comes, charissimus frater et
fidelis noster, erga divum Augustum [clarae
memoriae] dominum patrem nostrum, et
nos constanter noscitur habuisse: considerantes
etiam labores continuo, et onera expensarum,
quae ad honorem nostri culminis subiisse probatur:
nec non alia satis grata et accepta servitia,
quae ipsum laudabiliter hactenus nobis exhibuisse
cognoscimus, et incessanter ad praesens
exhibere sentimus, ac eum exhibiturum pro firmo
credimus in futurum: comitatum dudum
sibi a domino patre nostro concessum, nec
non comitatus N. ad manus nostrae Curiae rationabiliter
devolutos, cum civitatibus, casalibus,
villis, hominibus, possessionibus, honoribus,
|
|