perquiremus et impetrabimus, ut comitissa Catacensis matrimonii
tibi federe coniungatur, et omni dubietatis sublato
scrupulo, huius te pactionis reddemus certissimum, seu iurisiurandi
religione [ma]lueris esse contentus, seu quolibet alio
satisdationis genere tibi prospiciendum esse putaveris. Quantum
autem eadem comitissa nobilitate tibi premineat, quam potentium
virorum nuptias recusaverit, non attinet dicere, cum nichil
horum tibi putem incognitum".
Hec eo dicente, ceperat iam animus iuvenilis, ut facile movebatur
amore laudis, accendi, ipsiusque Maionis detestari scelera,
iamque eius affinitatem plurimum abhorrebat, quadam tamen adhuc
velut hesitatione suspensus. Mox autem, dum paulisper secum
deliberans, hinc desponsate sibi virginis genus obscurum, patris
eius infamiam et quod ei periculum imminebat, inde pactas sibi
comitisse nuptias animo metiretur, puduit eam super hoc hesitasse,
cepitque in eodem proposito plenius roborari. Nec diutius moratus,
Rogerio de Marturano aliisque qui aderant nobilibus viris respondit:
ea se que persuadent confidenter ausurum, plenaque peracturum
fiducia, si pactioni starent proposite. Sic ubi visum est utrique
parti nichil eorum penitus que promiserant immutare, ipsaque
etiam postmodum comitissa nec non et eius propinquis predispositum
fedus matrimonii ratum habentibus, utrinque prestito sacramento,
pactum preha[bitum roboratur, mortique Ma]ionis termi
[nus certus prefigitur. Additque etiam Matheus Bonellus,] si
temporis interim occurrat oportunitas, nequaquam id sibi esse
animi ut prefixam diem expectet, nec per se staturum quin illud
quam mature possit perficiat. Nec minus alibi quoque fortunam,
tantis admirati fatigatam successibus, iam ab eius obsequio descivisse
perciperes. Cum enim instaret iam dies quem idem interficiendo
regi providerat, placuit ei cum archiepiscopo secretum
|
1
5
10
15
20
25
30
|