Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 476


avaritia et gulositas. Septimo decet verum regem
ornare et munire civitates et castra existentia in regno,
ut appareat magis esse procurator communis boni, quam
tyrannus quaerens utilitatem propriam. Octavo decet verum
regem (ut ait Philosophus) sapientes et bonos, etiam
extraneos adeo honorare, ut putetur non sic honoratos esse
a civibus propriis, si inter ipsos existerent. quod tyranni
non faciunt: nam sapientes et bonos, ut infra patebit,
non honorant, sed perimunt. Nono decet verum regem
per usurpationem et iniustitiam non dilatare suum dominium.
Nam ut dicitur Polit. durabilius est regnare super
paucos, quam super multos. Quod maxime verum est si
huiusmodi multitudo civilis potentiae acquisita sit per
usurpationem et iniustitiam. Recitat autem Philosophus
5. Polit. quod cum quidam rex partem sui regni dimisisset,
quia eam forte iniuste tenebat: increpatus ab uxore dicente,
quod verecundari deberet, quia minus regnum dimitteret
filiis, quam accepisset a patre, respondit rex ille,
quod si dimittebat eis minus in quantitate regnum dimittebat
tamen maius et diuturnius tempore. Tyranni autem
hoc non faciunt; nam licet semper se simulent iuste agere,
tamen in multis suum dominium iniuste ampliant, et
aliorum haereditates sine ratione usurpant. Decimo et ultimo
decet veros reges bene se habere circa divina. Populus
enim (ut recitat Philosophus) omnino est subiectus regi
quem credit esse deicolam, et habere amicum Deum:
existimat enim talem semper iuste agere, et nihil iniquum
exercere. Possumus tamen ad hoc aliam meliorem rationem
adducere dicentes quod si rex habeat amicum Deum
divina providentia cui omnia sunt nota, et eius potentia
cui nihil potest resistere, continget eum ut expedit suae saluti
semper in suis actibus prosperari. Immo propter sanctitatem
regis, multoties Deus multa bona confert existentibus
in ipso regno. Ultimo autem diximus quod decet
regiam maiestatem bene se habere circa divina: quia

Torna all'inizio