ipsius. Quod eciam sensit Virgilius, dicens in li.VI: c.93v.b
" Desine fata Deum flecti sperare precando" .
Nota tamen necesse esse omnes particulares ordines
quarumcunque causarum celestium et terrestrium contineri
sub universali ordine divine providencie. Ordo
autem divinitus institutus est, ut inferiora superioribus
subsint. Potest tamen Deus, preter hunc ordinem, facere
ut in inferioribus producatur aliquis effectus nil agentibus
secundis causis. Eciam secundum ordinem nature,
active virtutes celorum sub activis virtutibus celestium
corporum ordinantur, sed Deus, tamquam universalis
causa, potest supra omnia operari.
|
1
5
10
|