18. ( ibid .)  A claritate in claritatem . Natura in  
rebus creatis excellentissima, cum a suo Creatore  
justificatur ab impietate, a deformi forma transformatur  
in formosam formam; est quippe et in ipsa  
impietate, quanto magis damnabile vitium, tanto  
certius natura laudabilis, et ob hoc addidit, de gloria  
in gloriam, de gloria creationis in gloriam justificationis.  
Quamvis possit hoc et aliis modis intelligi  
quod dictum est, de gloria in gloriam; de gloria  
fidei in gloriam spei; de gloria qua sumus filii  
Dei, in gloriam qua similes ei erimus, quia videbimus  
eum sicuti est. 
19. ( ibid .)  Tanquam a Domini Spiritu . Quod vero  
addidit:  tanquam a Domini Spiritu ; ostendit gratiam  
[ al ., gratia] nobis conferri, tanquam [ al ., tam]  
optabilis confirmationis [ al ., transformationis]  
bonum. 
CAP. IV.—1. LANFR.  In iis quibus Deus hujus  
 saeculi . Quasi diceret: Qui non solum invisibiles  
creaturas, sed etiam hoc invisibile saeculum regit,  
potest et ita construit, in quibus Deus excaecavit  
mentes infidelium hujus saeculi; quia si de diabolo  
dictum est, Deus hujus saeculi, sic intelligitur in  
Evangelio;  Princeps mundi hujus . 
2.  Non enim nos . Ostendit quod non sint ambulantes
  |  
  |