ac uitam puram ducimus et deorum culturam penitus euitamus.  
Peccata non committimus, nec ultra uolumus, nisi quod racio  
narrare requirit. Omnia patimur et omnia sustinemus, et apud  
nos id dicimus esse opportunum, quod superfluum non probatur.  
Terras nostras non apertamus, in ipsis semina non mittimus.  
Boues currui non iungimus, recia in mari ad capiendos pisces  
non mittimus. Venaciones aliquas quadrupedum aut auium non  
facimus. Nichil ad manducandum querimus, nisi quod terra  
sine hominis labore producit. Hiis cibis implemus mensas nostras  
et corpora sustentamus, que nobis lesionem non inferunt. Ventres  
nostros cibariis non implemus. Nam illicita est apud nos extensio  
uentris. Imo absque morbo sumus. Et dum uiuimus,  
semper fruimur corporum sanitate. Nullam nobis medicinam  
facimus. Nullum adiutorium pro nostrorum sanitate corporum  
querimus. Vno termino mortis uita nostra finitur, quia unus  
non plus altero uiuit, sed secundum ordinem natiuitatis cuiuslibet  
terminus mortis superuenit. Ad ignem propter frigus non  
sedemus. Nullum estum corpora nostra senciunt. Semper nudis  
corporibus ambulamus. Corporis desideria non facimus, omnia  
per sapienciam supportamus. Omnes inimicos nostros interiores  
occidimus et exteriores nullatenus timemus; leuius enim capitur  
ciuitas, cum ab interioribus et exterioribus hostibus impugnatur.  
Tu autem imperator, cum exterioribus pugnas. Securi semper  
uiuimus, in terra siue in mari nullum adiutorium postulamus.  
Corpora nostra frondibus arborum, quorum fructus edimus,  
sunt cooperta. Aquam Thebeboni fluminis bibimus et gustamus.  
Vnum solum deum altissimum colimus sibique laudes assidue  
predicamus. Vitam futuri seculi concupiscimus. Rem aliquam,  
que utilitate caret, nullatenus affectamus. Non multum loquimur,  
et cum ad loquelam promouemur, ueritatem dicimus et continuo  
tacemus. Diuicias non amamus. Inter nos nullus liuor et  
nulla inuidia dominatur. Nullus forcior altero reperitur. Ex  
paupertate, quam habemus, diuites sumus, quia omnes illam  
communiter supportamus. Litem non facimus, nec arma corporalia  
occupamus; pacem semper ex consuetudine retinemus.  
Iudicia non habemus, quia malum non facimus, unde ad iudicium  
conuocemur. Vna lex contraria nostra nature est. Miseriam  
non facimus, eo quod nulla mala committimus, quod miseriam  
consequi mereamur. Nullum laborem, qui auaricie pertineat,  
sustinemus. Membra nostra libidini non tradimus. Adulterium  
non committimus, nec aliquod uicium facimus, quia, quod rectum  
est, facimus et omnes tractamus. Vnde ad penitenciam retrahamur  
de factis nostris non querimus. Subitaneam mortem non  
facimus, quia per sordida facta ipsum aerem non fedamus. Aer  
noster nullatenus est corruptus. Nullum uestimentum in uarios  
colores tingimus. Femine nostre non ornantur, ut placeant, et  
cum ipsis non causa libidinis, sed pro creando sobolem commiscemur. 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
  
25 
  
  
  
  
30 
  
  
  
  
35 
  
  
  
  
40 
  
  
  
  
45 
  
 
  |