2. De signis adiunctionum
Signa vero que possunt competere hiis adicionibus sunt ista:
Ad hec; preter hec; preterea; post hec; insuper; super hec; preter hanc;
super eo vero; interea; tandem; demum; ceterum; item; adhuc, et similia,
ad quarum adicionum pleniorem noticiam consequenter aliquam
consignabo.
3. Subiunctiones in speciali
Recommenda me insuper magistro tali amicissimo michi et ipsum
et talem cum oblacione honoris et servicii salutetis. Preterea scire
vos volumus quod, etc. Rescribite igitur, si placet, utrum quod diximus
reputetis acceptum. Quidque autem michi fieri contigerit, non tedeat
magnitudinem vestram responsiva epistola declarare. Insuper declarabitis
michi precium quo constabit vobis statim post recepcionem littere
transmittendum. Petro autem de ensenio michi facto, prout vobis
videtur, reddere dignemini dignas grates. Me insuper noveritis per
graciam Dei corporis sospitate gaudere, quod de vobis audire cupio
precum forma. Super hec autem de memoria vestra non excidat ut
dum se loci et temporis aptitudo concesserit, non me obmittatis litteris
visitare.
Capitulum VI
DE VALETE
Dicto de omnibus que circa totum corpus epistole noscuntur, restat
adhuc de quibusdam epistolarum amminiculis declarandum, scilicet,
de valete et data.
1. Quomodo ponatur valete
Circa primum, notandum quod, licet valete possit in litteris poni,
tamen non semper ponitur, nisi in epistolis vulgaribus mercatorum, in
fine quarum semper dicunt legendo: Valete, siate sempre sano e alegro.
Naturaliter autem clerici magis quam laici utuntur in epistolis
consignare valete.
2. De valete quantum ad clericos
Valete, mi pater et domine, et Deus, qui est omni necessitate de
tanto dignator subsidio, vobis se retribuat in premium sempiternum.
Valete, pater, in Domino sicut vultis, vel, velut libet.
|
|