Battista Guarino: De ordine docendi ac studendi

Pag 50


vitae nostrae intueremur. Quod etiam beatus
Hieronymus de Terentio sensit, qui ad Furiam scribens de viduitate
servanda, cum ebrietatem diceret fugiendam comici auctoritatem
adducit ( sine Cerere et Libero friget Venus ), «cuius,
inquit, finis est humanos mores nosse atque describere». Ab
ipsis fluviorum montium urbium nationum et nomina et situm
colligent. A Vergilio autem inchoandum esse vel Augustini confirmat
auctoritas, qui in hunc modum inquit: «Vergilium propterea
parvuli legunt, ut videlicet poeta magnus omniumque
praeclarissimus atque optimus a teneris ebibitus annis non facile
oblivione possit aboleri». Lucanus forte non absurde post
rhetoricam relinquetur, cum eum Quintilianus «oratoribus
magis quam poetis» dicat imitandum esse; in quo tamen ea est
utilitas, ut profiteri non dubitem, qui eum poetam probe intelligat
iam posse in doctorum hominum numero haberi; in deliberativo
praesertim genere, ipsius orationes adeo graves, adeo
artificiosae sunt, ut nesciam an ab aliquo rhetoricas praeceptiones
clarius colligere valeant. Post Vergilium Statii Thebais optime
subsequetur, nam cum ad illius imitationem composita sit,
minor erit in discendo labor. Ex Ovidio Metamorphoseon nihil
ferme erit quod praeter fabulas eligant, quibus tamen miro studio
incumbent credentque eas non (ut quidam putant) poetis
tantum congruere; nam et Cicero tum orationes, tum reliqua
volumina fabulis plerumque quasi quibusdam gemmis distinxit.
Reliquis eius operibus cum per se ipsos legent indulgebunt;
illud tamen unum De Fastis in promptu habebunt in quo et
fabulae quaedam ignotiores et historiae et fastorum ratio satis
abunde pertractatur. Utinam totus is liber ad nos pervenisset!
nullum enim haberemus, ex quo plenius et mores et sacra veterum

Torna all'inizio