: Chronicon Marchiae Tarvisinae et Lombardiae

Pag 8


DE PRIMO ADVENTU FEDERICI IMPERATORIS IN LOMBARDIAM, POSTQUAM FUIT CORONATUS.
- Anno Domini 1226, cum Federicus imperator esset magnificatus divitiis et gloria, et clarissima
copia filiorum, super omnes augustus a Carulo citra, qui fuerant ante eum, aspirare
cepit modis omnibus ad dominium Lombardie. Et pacifice de Apulia venit Lombardiam, et
tam Cremone quam etiam Ravenne colloquium habuit cum amicis, volens amicabiliter Lombardorum
animos mitigare. Sed Mediolanenses cum aliis civitatibus in sua duricia permanserunt,
eius verba pro nihilo reputantes.
DE PAPA GREGORIO ET FEDERICO IMPERATORE DISCORDIBUS INTER SE. - Anno Domini
1227 obiit papa Honorius quartus; cui successit Gregorius nonus episcopus Hostiensis. Iste
sub pena excommunicationis imperatori precepit pro recuperatione Terre sancte mare transiret
secundum magnificentiam regie maiestatis. Imperator autem de hoc negotio intromittere
se nolebat. Veruntamen, ne preceptum apostolicum omnino spernere videretur, cum exercitu
galearum in Syriam navigavit et taliter cum Soldano pepigit Babilonis, quod ipse Ieroxolimam
et quasdam alias civitates reddidit Christianis.
Audiens itaque papa Gregorius, quod tam potentissimus imperator admodum pirate mare
transisset, in quo tremendum nomen romani imperii apud barbaras nationes minari et deprimi
videbatur, eum excommunicationis vinculo innodavit; et mox misit exercitum in Apuliam,
ut eam ecclesie subiugaret. Quod audiens imperator, velociter in Apuliam est reversus.
Tandem facta est concordia inter eos, et cessavit quassatio preliorum.
DE VENERABILI ARNALDO ABBATE SANCTE IUSTINE. - Anno Domini 1228. Venerabilis
abbas Arnaldus fecit fieri fossatum et induxit aquas fluvii, qui est iuxta monasterium beate
Iustine ibique fecit optima molendina. Hoc fuit opus egregium et a fratribus monasterii diligenter
memorie commendandum.
Eodem anno circa festum beati Prosdocimi obiit dopnus Iordanus episcopus paduanus;
cui successit dopnus Iacobus, archipresbiter ecclesie maioris. Vacavit autem episcopatus aliquot
diebus.
Per idem tempus mortuus est Iacobus Dalesmani de cuius calliditate malicioxa timebant
plurimum Paduani ne statum Padue perturbaret; sed eius defectum fratres ipsius et filii studiosissime
suppleverunt cum Ezelino lupo rapacissimo Paduam tradiderunt.

1



5




10




15




20




25



Torna all'inizio