Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 233


Quod in domo perfecta oportet ese tres communitates,
quatuor genera personarum,
tria regimina: et quod oportet
hunc secundum librum dividere
in tres partes.
Cap. VI.

Dicebatur enim in praecedenti capitulo, duas communitates,
videlicet, viri et uxoris, domini et servi,
facere domum primam. Sed tamen, si domus debet
esse perfecta, oportet ibi dare communitatem tertiam,
scilicet patris et filii. Videmus enim in naturalibus rebus
quod statim quum generatae sunt, natura est solicita
de eorum salute: ita quod generatio et salvatio sunt prima
opera naturae. merito ergo communitas viri et uxoris,
quae est propter generationem; et domini et servi,
quae est propter salvationem, faciunt domum primam.
Sic ergo salvatio comparatur ad rem generatam: quia
statim cum res est genita, solicitatur natura circa salutem
eius. producere tamen sibi simile, non sic comparatur ad
res naturales: quia non statim cum est res naturalis, potest
sibi simile producere, sed oportet prius ipsam esse
perfectam. statim enim, cum natus est homo, solicitatur
natura circa conservationem ipsius: non tamen statim
potest generare, nec statim potest sibi simile producere,
sed oportet prius ipsum esse perfectum: producere
ergo sibi similem, non est de ratione rei naturalis quocunque
modo, sumptae; sed est de ratione eius, ut habet esse
perfectum. Si ergo domus est quid naturales, et ea quae videmus
in domo, reducere volumus in naturales causas,
dicemus duas communitates, videlicet, viri et uxoris, et domini
et servi, esse de ratione domus primae, quia sine eis

Torna all'inizio