Sicardus Cremonensis: Chronica universalis

Pag 93


“Expedit, ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat”. Factum est, dum iret
in Iherusalem, transibat per mediam Galileam et Samariam; in ingressu cuiusdam castelli occurrerunt
ei decem viri leprosi. Quibus ait: “Ostendite vos sacerdotibus”; et cum mundati fuissent, solus
Samaritanus magnificavit Deum, ceteri namque Iudei erant. Et cum premisisset nuncios in
civitatem Samaritanorum, non sunt recepti. Unde irati Iacobus et Iohannes dixerunt: “Vis, dicimus,
ut descendat ignis de celo et consumat eos?” Et Dominus increpavit eos. Et ait discipulis:
“Ecce ascendimus Iherusalem, et consummabuntur omnia que scripta sunt de filio hominis”, et predixit
passionem et resurrectionem suam. Tunc mater filiorum Zebedei peciit, ut unus
filiorum eius sederet ad dexteram eius, alius ad sinistram in regno suo. Quibus ait: “Nescitis,
quid petatis”. Et cum indignarentur X de duobus, docuit nullum ad regnum venturum, nisi
per humilitatem. Cum ingrederetur Iherico, illuminavit cecum unum. Et cum ingressus perambulavit
Iherico, Zacheus ascendit in arborem sycomorum, ut videret eum, et descendens excepit
illum in domum suam. Et ingrediens Iherico illuminavit duos cecos secus viam. Cum
venisset Bethaniam et esset in domo Symonis leprosi cuiusdam, quem ipse curaverat,
fecerunt ei cenam sabbato palmarum. Martha ministrabat, Lazarus discumbebat, Maria pedes eius
ungebat ungento precioso. Unde Iudas ait: “Poterat hoc venundari et dari pauperibus”.
Dominus dixit: “Bonum opus operata est in me, ad sepeliendum me fecit”. Mane facto cum
venisset Bethfage, misit duos discipulos in Iherusalem, ut adducerent asinam et pullum; adducentes
eum desuper sedere fecerunt. In hoc itinere dicitur, quod, cum Dominus esuriret, accessit ad
ficum; et cum non invenisset in ea fructum, maledixit ei, et statim aruit. Cum autem adpropinquaret
ad descensum montis Oliveti, substernebant vestimenta sua et ramos de arboribus, et pueri
procedentes obviam, qui precedebant et qui sequebantur, clamabant: “Osanna filio David”. Ut adpropinquavit,
videns civitatem, flevit super illam, predicens eius eversionem. Cum intrasset urbem,
conmota est universa civitas; et ingressus templum facto flagello de funiculis eiecit vendentes et
ementes de templo, et sanavit in eo cêcos et claudos. Iudeis vero signa petentibus ait:
“Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud”. Et videns eos qui mittebant munera in
gazophilatium, quandam viduam, que mittebat duo minuta, pre ceteris conmendavit. Et ad
quosdam, qui de sua iusticia confidebant, proposuit parabolam de Phariseo et publicano. Et cum
vespera iam esset, rediit in Bethaniam. Nichodemus autem, qui erat unus de principibus,
venit ad eum nocte; quem Dominus docuit de nativitate hominis spirituali et de
sua divina et humana passione et ascensione. Rursus diluculo feria IIa venit in

1



5




10




15




20




25




30
Torna all'inizio