Petrus Damiani: Epistulae

Pag 134


regiam auctoritatem in solo Deo constituit, hunc hominem eius legibus
resistentem a se prorsus extraneum deputavit. Dixit autem patri: Tu arbitraris
me adversum te insolenter agere, te vero preiudicium sustinere.
Scito prenosces, quia die sancto pentecostes uterque simul adstabimus
ante Deum, ibique ventilabitur inter nos librata iusticiae lance litigium.
Ibi luce clarius apparebit, quis nostrum aequitatis lineam teneat, quis Dei
legibus contradicat. Factumque est, ipso qui dictus est sacrosanctae
solemnitatis die, dum prefatus Augustus imperialibus infulis redimitus
multorumque pontificum choris sive procerum vallatus agminibus missarum
solemniis interesset, repentino super eum veniente iudicio repertus
est mortuus. Episcopus autem in Domino iam quieverat. Sic sic, qui de
incesto coniugio contempsit inter homines iudicari, ad tribunal aeterni
iudicis coactus est pertrahi, et qui subiectum sibi dedignatus est audire
pontificem, terribilem super se non potuit evadere maiestatem.
Haec ego, venerabilis pater, et alia quamplura non sine magnae formidinis
angore conscribo, ne videlicet vel relatores mei merae veritatis
semitam non tenuerint, vel ipse quoque relationum in quolibet inmemor
oblivione deliquerim. Verumtamen teste conscientia non haec mentiendi
voto, sed aedificationis affectu, prout melius possum narrata recolere,
satago scedulis annotare. Si quid michi tamen in his oblivionis obrepsit,
immo quicquid humanae conditionis infirmitate deliqui antequam nexibus
carnis huius absolvar, divina michi pietas tuis orationibus in memoriam
revocet ac digne lugere permittat, nec viventi michi paenitendum
quid manere possit occultum, quod morientis sit oculis ingerendum.

Torna all'inizio