: Historia de preliis Alexandri Magni (rec. I 3)

Pag 318


Qualiter Alexander pugnauit cum hominibus agrestibus
103. Deinde amoto exercitu peruenit ad campum, qui
dicitur Atta. Et castrametatus est ibi. Erat autem in circuitu
ipsius campi silua condensa ex arboribus fructiferis, ex quibus
nutriebantur homines agrestes habitantes in eadem silua, quorum
corpora erant maxima ut gygantes et induti pelliceis uestimentis.
Hii cum uiderent Alexandri exercitum mirati sunt ualde. Et
continuo precepit Alexander, ut omnes altis uocibus
inclamarent. Statimque, ut ceperunt omnes uociferare, homines
illi fortissimi timuerunt, eo, quod non erant soliti humanas
intelligere uoces. Ceperunt dispersi fugere per siluam. Alexander
autem et milites eius sequentes illos ex eis sexcentos et
triginta sex occiderunt. Sed mortui sunt centum uiginti septem
milites Alexandri. Steteruntque ibi per dies tres poma ipsarum
arborum comedentes etc.
Qualiter Alexander inuenit quendam hominem agrestem
pilosum etc.
104. Deinde amoto exercitu uenit ad quendam fluuium et
castrametatus est ibi, et hora nona incumbente uenit super eos
quidam homo agrestis et corpore magnus et pylosus ut porcus,
et uox eius tamquam uox porci. Loquelam non habebat, sed
tamquam porcus alta uoce frendebat. Quem cum uidisset Alexander,
precepit militibus suis, ut apprehenderent eum et statuerunt
eum coram ipso. Cum igitur milites super illum impetum
fecissent, ipse non timuit nec fugit, sed coram hominibus manebat
intrepidus. Videns hoc Alexander precepit ad se uenire puellam
et iussit illam nudam expoliari et ante illum hominem presentari.
Ille uero impetum faciens contra puellam apprehendit
eam et cepit alta uoce stridere. Statimque Alexander iussit eam
auferri ab illo. Ille autem ut fera crudelissima muguit. Tandem
cum angustia maxima capientes eum milites statuerant eum
ante presenciam Alexandri. Quem Alexander continuo precepit
ligari, ut ignibus combureretur etc.
Qualiter Alexander inuenit arbores, que oriebantur cum sole
105. Inde amoto exercitu uenit ad alium campum, in quo
arbores mire magnitudinis consistebant, que cum sole oriebantur
et cum sole occidebant. Prima siquidem hora diei oriebantur
sub terra et usque ad horam sextam altissime crescebant. A
sexta hora usque ad occasum solis in tantum decrescebant, ut
super terram nullatenus uiderentur. Et continuo fructus amenissimos
proferebant. Has cum uidisset Alexander, precepit cuidam
suo militi, ut sibi de illis fructibus apportaret. Ille uero dum
sui domini uellet implere mandatum, mox percussit eum serpens

1



5




10




15




20




25




30




35




40


Torna all'inizio