Exemplum insinuationis, ut habetur supra per expectationes. Rubrica.
Cum hec causa, iudices, satis diu variis est argumentis agitata, qum aures vestras audiendo perpendam, dicam quam festine, quendam agrestem ac suburbanum virum propinquus meus Marcus Antonius hesterno vesperi deluserit. Dum esset defessis auditoribus suis, veluti etiam vobis accidit, nugatoria partis adverse oratione narrata, aratorem secus forum pertransire prospexisset, magna voce ita, ut ab omnibus audiretur, rusticum ad se vocat, qui accessit, tunc Marcus Antonius ut simulandi atque doctissimus stans in admiratione, nullum penitus verbum facit, sic ut confusus agrestis inde recederet, quem qum iterum ac tertio simili revocatione quantum voluit in eum iocatus esset. Tunc ascendit tribunal, quasi novum aliquod ac magnum dicturus esset in eum, universisque expectantibus quid nam esset acturus. Tandem ex loco illo eminenti, quo ascenderat, tacitus descendit, tunc bobulcus tanto fuit rubore suffusus, ut ingens omnium risus esset. Ergo etiam aliquid pro hoc tempore huic simile fecissem, nisi ad tales iocos male institutus essem. Satis igitur vobis erit ex me cognoscere, que ab illo gesta vestrum levent tedium, et deinceps quid sum responsurus adversario meo placidis animis intelligere.
Ad recreandum animos defessos auditorum per similitudinem. Rubrica.
Si forte animus esset vobis cognoscere, iudices, qualis imago totius corporis habitus fuerit avo huius nostri adversarii, quem totiens apud vos laudibus ad caelum usque tulit omnem eius figuram atque statum ita vobis exprimam, ut nihil si malius dici possit. Erit quidem res auditu non iniocunda, nec ab hoc alieno tempore, quum animos vestros iamdudum fessos audiendo cognovi. Puto vos memoria tenere, qualis incessus et membrorum status esset Fondiano, mihi olim notissimo
|
|