Valla Laurentius: De falso credita et ementita Constantini donatione

Pag 106


me tonantem audiam atque dicentem: “Domus mea
domus orationis vocabitur omnibus gentibus et tu fecisti
eam speluncam latronum”. “Non veni in mundum”,
inquit Dominus, “ut iudicem mundum, sed ut
liberem eum.” Et ego, qui illi successi, causa mortium
ero? Cui in persona Petri dictum est: “Converte gladium
tuum in locum suum, omnes enim, qui acceperint
gladium, gladio peribunt”. Ne defendere quidem
nobis ferro nos licet (siquidem defendere Dominum
Petrus volebat, cum auriculam abscidit servo): et tu divitiarum
aut comparandarum aut tuendarum causa
uti ferro nos iubes? Nostra potestas est potestas clavium
dicente Domino: “Tibi dabo claves regni celorum,
quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum
et in celis, et quodcunque solveris super terram, erit
solutum et in celis, et porte inferi non prevalebunt adversus
eas”. Nihil ad hanc potestatem, nihil ad hanc
dignationem, nihil ad hoc regnum adiici potest. Quo
qui contentus non est, aliud sibi quoddam a diabolo
postulat, qui etiam Domino dicere ausus est: “Tibi dabo
omnia regna mundi, si cadens in terram adoraveris
me”. 26 Quare, Cesar, (cum pace tua dictum sit) noli
mihi diabolus effici, qui Christum, idest me regna
mundi a te data accipere iubeas, maio enim illa spernere
quam possidere; et (ut aliquid de infidelibus, sed
ut spero futuris fidelibus loquar) noli me de angelo lucis
reddere illis angelum tenebrarum, quorum corda
ad pietatem inducere volo, non ipsorum cervici iugum
imponere, et “gladio, quod est verbum Dei”, non gladio
ferreo mihi subiicere, ne deteriores efficiantur, ne

Torna all'inizio