Lanfrancus Ticinensis: Decreta Lanfranci pro ordine Sancti Benedicti

Pag 63


Omnis totius monasterii ordinatio ex eius arbitrio pendeat. Si quid nouum
necessitate cogente uel ratione suadente eo absente in monasterio
ordinatum fuerit, cum redierit indicetur ei et postea fiat sicut ipse
praeceperit. Si de monasterio exierit et uel una nocte extra moratus
fuerit, mox ut redierit cuicunque fratri abstinentia in capitulo iniuncta
fuerit, absolutus erit.
Cum de hac uita decesserit, de proximo inuitandus est abbas uel episcopus
ad sepeliendum eum. Praeter omnia, quae aliis defunctis fratribus fieri
solent, addantur ei haec: Circumdentur ei sacerdotalia indumenta et
uirga pastoralis ponatur in eius dexto brachio; Verba mea per unius
anni circulum pro eo dicatur et iusticia eius per totum ipsum annum
ad mensam abbatis cotidie cum tribus pulmentis danda pauperibus
ponatur. Omni anno anniversarius dies mortis eius festiue celebretur.

<DE PRIORE>


Seruata abbati in omnibus reuerentia prior, qui et praepositus in regula
nominatur, honorabilior est reliquis ministris domus dei. Ipse solus
caeterorum ministrorum primum suae partis locum habet in choro, in
capitulo, in refectorio. Ipsi soli seruit sacerdos de thuribulo post abbatem
ad Uesperas et ad Matutinas Laudes, quotienscunque ad easdem horas
circumfertur thuribulum per chorum. Ea quoque quae extra claustrum
sunt si abbas deest, iuxta ipsius arbitrium disponuntur. Si abbas longius
a monasterio fuerit, ipse deponere potest eos, quos intellexerit non iuxta
proficuum aecclesiae res sibi commissas tractare. Quotiens res expostulat,
tenet aut teneri iubet capitulum de omnibus seruientibus, qui intra
officinas monasterii conuersantur et secundum merita delinquentium
eo iubente uindictae inferuntur. Intrante eo capitulum omnes ei assurgant
stantes in suppedaneis donec consideat. Quod si tardauerit et prior
claustri in loco superiori prius sederit, intrare non debet. Si causa fuerit

Torna all'inizio