SED CONTRA, Isa. 53, 4: «Vere dolores nostros ipse tulit».
Praeterea, ad veritatem doloris non requiritur nisi laesio et sensus. Sed corpus
Christi laesum fuit, et sensum laesionis habuit. Ergo fuit in eo verus dolor.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod dolor usque ad superiorem rationem non pervenerit.
Iudicare enim de dolore non est pati dolorem. Sed in sanctis est tantum iudicium
de doloribus secundum rationem, ut patet per Dionysium in epistola ad
Ioannem Evangelistam. Cum ergo Christus in sanctitate perfectus fuerit, ipse
secundum superiorem partem rationis dolorem non habuit.
2. Praeterea, secundum Philosophum, intellectus nullius
partis corporis est actus. Sed dolor passionis non est in anima nisi ex coniunctione
ad corpus. Ergo in parte intellectiva non fuit dolor passionis.
3. Praeterea, secundum Philosophum, delectationi quae est secundum
intellectum, non est aliquid contrarium. Sed dolor est contrarius delectationi.
Ergo non est in parte intellectiva.
4. Praeterea, tunc anima perturbatur, quando usque ad rationem pervenit passio.
Sed in Christo nulla fuit perturbatio. Ergo dolor non pervenit usque ad
rationem.
5. Praeterea, impossibile est eidem secundum idem contraria inesse. Sed dolor
est delectationi contrarius. Ergo impossibile est quod secundum superiorem
partem, qua gaudebat de Dei visione, doleret.
SED CONTRA, maior est colligatio potentiarum animae ad invicem quam membrorum.
Sed uno membro patiente alia compatiuntur; 1 Corinth. 12. Ergo una
potentia animae patiente, multo fortius aliae compatiuntur.
Praeterea, maior est affinitas potentiarum animae ad essentiam quam animae
ad corpus. Sed anima secundum essentiam suam compatitur patienti corpori.
Ergo et omnes potentiae patiuntur simul cum essentia.
Praeterea, in Psalm. 87, 4: «Repleta est malis anima mea», dicit Glossa exponens
de Christo: «Idest doloribus». Ergo secundum omnes partes animae dolor
inerat.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod dolor Christi non fuerit maior omnibus doloribus.
Quia quanto poena est acerbior et diuturnior, tanto poena ex dolore resultans
est maior. Sed aliqui sancti diuturniorem et acerbiorem poenam perpessi sunt,
sicut patet de Laurentio et Vincentio. Ergo Christi dolor non fuit maximus.
2. Praeterea, in aliis sanctis dolor mitigabatur ex contemplatione divina et
amore, sicut de Stephano cantatur: «Lapides torrentis illi dulces
fuerunt». Sed in Christo fuit maxima caritas, et perfecta Dei contemplatio. Ergo
dolor eius maxime mitigabatur; et ita fuit minimus.
|
|