hoc autem exemplar est illius quod nos facimus,  
in commemorationem fit ejus quod factum est:  Hoc   
 facite , inquit,  in meam commemorationem  ( Luc . XXII). 
4.  In capite libri . Utique pastelii, ubi dicitur:  
 Beatus vir ; qui psalmus capitulum totius libri dicitur  
a quibusdam. 
5.  Et omnis quidem . Ministrare famulorum est;  
sedere vero dominorum. 
6.  Donec ponantur . Non solum inimici qui infideles  
sunt, sed etiam qui immunde vivunt. Prudentia  
enim carnis inimica est Deo. 
7. LANFR.  Scabellum . Sub pedibus Christi erunt  
omnes qui sunt modo inimici ejus in die judicii,  
quia ad imperium ejus, aut conversi ibunt in vitam  
aeternam, aut pertinaces perpetuam patientur  
gehennam. 
8.  Contestatur , id est, confirmat verba nostra,  
quibus asserimus una oblatione corporis Christi  
peccata penitus esse dimissa. 
9. AMBROS.  Dando   leges . Ista lex est charitas, ut  
quod nobis nolumus fieri, alteri non faciamus; et  
sicut in Evangelio dicitur:  Quaecunque vultis ut faciant  
 vobis homines, eadem et vos facite eis  ( Matth . VII, 12). 
10. LANFR.  In introitu . Introitum vocat coelum,  
quo sancti intraturi sunt redempti sanguine Christi. 
11.  Quam initiavit . Ordo: Quam viam novam  
quia nullus hominum ante illum coelum ascendit,  
et viventem, id est, non deficientem, permanentem,  
quia usque ad finem saeculi ascensura sunt membra  
ejus: initiavit nobis Christus id est incepit vel  
dedicavit.
  |  
  |